Latin · ~10 min
Lines 1.1426-1.1442
Justinian, Liber IV 1.1426-1442
Not analysed yet
CJ. 4. 60. 1: Imperatores Valentinianus, Valens
Qui exercendorum mercatuum aut nundinarum licentiam vel veterum indulto vel nostra auctoritate meruerunt, ita beneficio rescripti potiantur, ut nullum in mercatibus atque nundinis ex negotiatorum mercibus conveniant, vel in venaliciis aut locorum temporali quaestu et commodo privata exactione sectentur, vel sub praetextu privati debiti aliquam ibidem concurrentibus molestiam possint inferre. *valentin. et valens aa. ad probum pp. *<>
CJ. 4. 61. 0. De vectigalibus et commissis.
CJ. 4. 61. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Si iure manumissus es ante quaestionem commissi motam, statum tuum vectigalis nomine convelli non est aequum. *sev. et ant. aa. victorino. *<>
CJ. 4. 61. 2: Imperatores Severus, Antoninus
Neque commissum, quod ante quinquennium factum dicitur, si lis anticipata non est, vindicari potest, neque pro re, quae in commissi causam cecidit, si ipsa non extat nec dolo supprimatur, pretium peti potest. *sev. et ant. aa. iunio. *<>
CJ. 4. 61. 3: Imperatores Severus, Antoninus
Omnibus militibus nostris prospeximus, ne ob omissas professiones poena commissi tenerentur. proinde deposito hoc metu, si qua portoria debere te apparuerit, exsolve. *sev. et ant. aa. ingenuo mil. *<>
CJ. 4. 61. 4: Imperator Constantinus
Penes illum vectigalia manere oportet, qui superior in licitatione extiterit, ita ut non minus quam triennii fine locatio concludatur nec ullo modo interrumpatur tempus exigendis vectigalibus praestitutum. quo peracto tempore licitationum iura conductionumque recreari oportet ac simili modo aliis collocari. *const. a. ad iunium rufum. *<a 321 d. k. iul. crispo c. ii et constantino c. ii conss. >
CJ. 4. 61. 5: Imperator Constantinus
Universi provinciales pro his rebus, quas ad usum proprium vel ad fiscum inferunt vel exercendi ruris gratia revehunt, nullum vectigal a stationariis exigantur. ea vero, quae extra praedictas causas vel negotiationis gratia portantur, solitae praestationi subiugamus: capitali poena proposita stationariis et urbanis militibus et ceteris personis, quorum avaritia id temptari firmatur. *const. a. menandro. *<a 321 d. iii id. iul. crispo ii et constantino ii conss. >
CJ. 4. 61. 6pr. : Imperatores Valentinianus, Valens
Omnium rerum ac personarum, quae privatam degunt vitam, in publicis functionibus aequa debet esse inspectio. *valentinianus et valens aa. ad florentium com. sacr. larg. *<a 365 d. x k. mart. mediolani valentiniano et valente aa. conss. >
CJ. 4. 61. 6. 1: Imperatores Valentinianus, Valens
Hoc ideo dicimus, quia nonnulli privatorum elicitas suffragio proferunt sanctiones, quibus vectigalia vel cetera eiusmodi, quae inferri fisco moris est, sibi adserant esse concessa. <a 365 d. x k. mart. mediolani valentiniano et valente aa. conss. >