Latin · ~11 min
Lines 1.1443-1.1458
Justinian, Liber IV 1.1443-1458
Not analysed yet
CJ. 4. 61. 6. 2: Imperatores Valentinianus, Valens
Si quis ergo privatorum eiusmodi rescriptione nitatur, cassa eadem sit. vectigalium enim non parva functio est, quae debet ab omnibus, qui negotiationis seu transferendarum mercium habent curam, aequa ratione dependi: exceptis naviculariis, cum sibi rem gerere probabuntur. <a 365 d. x k. mart. mediolani valentiniano et valente aa. conss. >
CJ. 4. 61. 7: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Ex praestatione vectigalium nullius omnino nomine quicquam minuatur, quin octavas more solito constitutas omne hominum genus, quod commerciis voluerit interesse, dependat, nulla super hoc militarium personarum exceptione facienda. *valentin. valens et grat. aaa. ad archelaum com. orientis. *<a 366 ? pp. beryto iiii k. febr. post consulatum valentiniani et valentis aa. >
CJ. 4. 61. 8: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
A legatis gentium devotarum ex his tantum speciebus, quas de locis propriis, unde conveniunt, huc deportant, octavarii vectigal accipiant :quas vero ex romano solo, quae sunt tamen lege concessae, ad propria deferunt, has habeant a praestatione immunes ac liberas. *grat. valentin. et theodos. aaa. palladio com. sacr. larg. *<a 381 d. prid. non. iul. constantinopoli. acc. xii k. aug. syagrio et eucherio conss. >
CJ. 4. 61. 9: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Usurpationem totius licentiae submovemus circa vectigal alabarchiae per aegyptum atque augustamnicam constitutum, nihilque super transductione animalium, quae sine praebitione solita minime permittenda est, temeritate per licentiam vindicari concedimus. *grat. valentin. et theodos. aaa. palladio com. sacr. larg. *<>
CJ. 4. 61. 10: Imperatores Arcadius, Honorius
Vectigalia, quaecumque quaelibet civitates sibi ac suis curiis ad angustiarum suarum solacia quaesierunt, sive illa functionibus curialium ordinum profutura sunt seu quibuscumque aliis earundem civitatum usibus designantur, firma his atque ad habendum perpetua manere praecipimus neque ullam contrariam supplicantium super his molestiam formidari. *arcad. et honor. aa. anthemio pp. *<>
CJ. 4. 61. 11: Imperatores Arcadius, Honorius
Si quis sine persona mancipum, id est salinarum conductorum, sales emerit vendereve temptaverit, sive propria audacia sive nostro munitus oraculo, sales ipsi una cum eorum pretio mancipibus addicantur. *arcad. et honor. aa. lampadio pp. *<>
CJ. 4. 61. 12: Imperatores Honorius, Theodosius
Quidquid contra vectigales largitionalium titulorum vel pragmaticis sacris vel adnotationibus fuerit elicitum, effectu et viribus carere censemus. *honor. et theodos. aa. gaisoni com. sacr. larg. *<a 408-412 d. viiii k. oct. ravennae. >
CJ. 4. 61. 13pr. : Imperatores Theodosius, Valentinianus
Exceptis his vectigalibus, quae ad sacrum patrimonium nostrum quocumque tempore pervenerunt, cetera rei publicae civitatum atque ordinum aestimatis dispendiis, quae pro publicis necessitatibus tolerare non desinunt, reserventur, cum duas portione aerario nostro conferri prisca institutio disposuerat :atque hanc tertiam iubemus adeo in dicione urbium municipumque consistere, ut proprii compendii curam non in alieno potius quam in suo arbitrio noverint constitutam. *theodos. et valentin. aa. flaviano pp. *<>