Latin · ~10 min
Lines 1.1477-1.1490
Justinian, Liber IV 1.1477-1490
Not analysed yet
CJ. 4. 63. 4pr. : Imperatores Honorius, Theodosius
Mercatores tam imperio nostro quam persarum regi subiectos ultra ea loca, in quibus foederis tempore cum memorata natione nobis convenit, nundinas exercere minime oportet, ne alieni regni, quod non convenit, scrutentur arcana. *honor. et theodos. aa. anthemio pp. *<a 408 vel 409 >
CJ. 4. 63. 4. 1: Imperatores Honorius, Theodosius
Nullus igitur posthac imperio nostro subiectus ultra nisibin callinicum et artaxata emendi sive vendendi species causa proficisci audeat nec praeter memoratas civitates cum persa merces existimet commutandas: sciente utroque qui contrahit et species, quae praeter haec loca fuerint venumdatae vel comparatae, sacro aerario nostro vindicandas et praeter earum ac pretii amissionem, quod fuerit numeratum vel commutatum, exilii se poenae sempiternae subdendum. <a 408 vel 409 >
CJ. 4. 63. 4. 2: Imperatores Honorius, Theodosius
Non defutura contra iudices eorumque apparitiones per singulos contractus, qui extra memorata loca fuerint agitati, triginta librarum auri condemnatione, per quorum limitem ad inhibita loca mercandi gratia romanus vel persa commeaverit. <a 408 vel 409 >
CJ. 4. 63. 4. 3: Imperatores Honorius, Theodosius
Exceptis videlicet his, qui legatorum persarum quolibet tempore ad nostram clementiam mittendorum iter comitati merces duxerint commutandas, quibus humanitatis et legationis intuitu extra praefinita etiam loca mercandi copiam non negamus, nisi sub specie legationis diutius in qualibet provincia residentes nec legati reditum ad propria comitentur. hos enim mercaturae insistentes non immerito una cum his, cum quibus contraxerint, cum resederint, poena huius sanctionis persequetur. <a 408 vel 409 >
CJ. 4. 63. 5: Imperatores Honorius, Theodosius
Cessante omni ambitione, omni licentia quingentorum sexaginta trium collegiatorum numerus maneat nullique his addendi mutandive vel in defuncti locum substituendi pateat copia, ita ut iudicio tuae sedis sub ipsorum praesentia corporatorum in eorum locum, quos humani subtraxerint casus, ex eodem quo illi fuerant corpore subrogentur: nulli alii corporatorum praeter praedictum numerum per patrocinia immunitate concessa. *honor. et theodos. aa. aetio pu. *<a 409 d. xii k. sept. eudoxiopoli honorio viii et theodosio iii aa. conss. >
CJ. 4. 63. 6pr. : Imperatores Honorius, Theodosius
Si qui inditas nominatim vetustis legibus civitates transgredientes ipsi vel peregrinos negotiatores sine comite commerciorum suscipientes fuerint deprehensi, nec proscriptionem bonorum nec poenam perennis exilii ulterius evadent. *honor. et theodos. aa. maximino com. sacr. larg. *<>
CJ. 4. 63. 6. 1: Imperatores Honorius, Theodosius
Ergo omnes pariter, sive privati seu cuiuspiam dignitatis sive in militia constituti, sciant sibi aut ab huiusmodi temeritate penitus abstinendum aut supra dicta supplicia subeunda. <>