Latin · ~10 min
Lines 1.1459-1.1476
Justinian, Liber IV 1.1459-1476
Not analysed yet
CJ. 4. 61. 13. 1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Designatae igitur consortium portionis eatenus iuri ordinum civitatumque obnoxium maneat, ut etiam locandi quanti sua interest licentiam sibi noverint contributam. <>
CJ. 4. 62. 0. Vectigalia nova instituti non posse.
CJ. 4. 62. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Non quidem temere permittenda est novorum vectigalium exactio :sed si adeo tenuis est patria tua, ut extraordinario auxilio iuvari debeat, adlega praesidi proviciae quae in libellum contulisti :qui re diligenter inspecta utilitatem communem intuitus scribet nobis quae compererit, et an habenda sit ratio vestri et quatenus, aestimabimus. *sev. et ant. aa. gavio victorino. *<pp. xii k. aug. >
CJ. 4. 62. 2: Imperatores Severus, Antoninus
Vectigalia nova nec decreto civitatum institui possunt. *sev. et ant. aa. ventilio callistiano. *<>
CJ. 4. 62. 3: Imperatores valer. ,gallien.
Non solent nova vectigalia inconsultis princibus institui. ergo et exigi aliquid ,quod illicite poscatur, competens iudex vetabit et id quod exactum videtur, si contra rationem iuris extortum est, restitui iubebit. *valer. et gallien. aa. aurelio tusco et aliis. *<>
CJ. 4. 62. 4: Imperator Constantinus
Si provincialium nostrorum querella de conductorum aviditate extiterit et probatum fuerit ultra vetustam consuetudinem et nostrae terminos iussionis aliquid eos profligasse, rei tanti criminis perpetuo exilio puniantur. sub conspectibus autem tuis vel eorum, qui tuae gravitati succedunt, licitationis cura servetur. *const. a. ad felicem pp. *<a 333-336 pp. vii id. mart. carthagine. >
CJ. 4. 63. 0. De commerciis et mercatoribus.
CJ. 4. 63. 1: Imperatores Valentinianus, Valens
Negotiatores, si qui ad domum nostram pertinent, potiorum quoque homines necessitatem debitam pensionum, ut honestas postulat, agnoscere moneantur, ut per cunctos, qui emolumenta negotiationibus captant, tolerabiles fiant agnoscendae devotionis effectus. *valentin. et valens aa. ad iulianum com. orientis. *<a 364 d. xv k. mai. constantinopoli divo ioviano et varroniano conss. >
CJ. 4. 63. 2: Imperatores Valentinianus, Valens
Non solum aurum barbaris minime praebeatur, sed etiam si apud eos inventum fuerit, subtili auferatur ingenio. si ulterius aurum pro mancipiis vel quibuscumque speciebus ad barbaricum fuerit translatum a mercatoribus, non iam damnis, sed suppliciis subiugentur, et si id iudex repertum non vindicat, tegere ut conscius criminosa festinat. *valentin. et valens aa. et grat. a. tatiano com. sacr. larg. *<a 374 ? >
CJ. 4. 63. 3: Imperatores Honorius, Theodosius
Nobiliores natalibus et honorum luce conspicuos et patrimonio ditiores perniciosum urbibus mercimonium exercere prohibemus, ut inter plebeium et negotiatorem facilius sit emendi vendendique commercium. d. *honor. et theodos. aa. theodoro pp. *<a 408 vel 409 >