Latin · ~10 min
Lines 1.270-1.285
Justinian, Liber IV 1.270-285
Not analysed yet
CJ. 4. 10. 1: Imperator Gordianus
Data certae pecuniae quantitate ei cuius meministi in vicem debiti actiones tibi adversus debitorem, pro quo solvisti, dicis esse mandatas et, antequam eo nomine litem contestareris, sine herede creditorem fati munus implesse proponis. quae si ita sunt, utilis actio tibi competit. *gord. a. valeriae. *<a 242 pp. v k. mai. attico et praetextato conss. >
CJ. 4. 10. 2: Imperatores valer. ,gallien.
Nominibus in dotem datis, quamvis nec delegatio praecesserit nec litis contestatio subsecuta sit, utilem tamen marito actionem ad similitudinem eius qui nomen emerit dari oportere saepe rescriptum est. *valer. et gallien. aa. celso. *<a 260 pp. xiiii k. febr. saeculari ii et donato conss. >
CJ. 4. 10. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ob causas proprii debiti locatoris conveniri colonos pensionibus ex placito satisfacientes perquam iniuriosum est. *diocl. et maxim. aa. rusticiano. *<a 286 pp. prid. k. iun. tiberiade maximo ii et aquilino conss. >
CJ. 4. 10. 4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Bonam fidem in contractibus considerari aequum est. *diocl. et maxim. aa. liciniae. *<a 290 pp. non. oct. ipsis iiii et iii aa. conss. >
CJ. 4. 10. 5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sicut initio libera potestas unicuique est habendi vel non habendi contractus, ita renuntiare semel constitutae obligationi adversario non consentiente minime potest. quapropter intellegere debetis voluntariae obligationi semel vos nexos ab hac non consentiente altera parte, cuius precibus fecistis mentionem, minime posse discedere. *diocl. et maxim. aa. et cc. camerino et marciano. *<a 293 d. non. april. byzantii aa. conss. >
CJ. 4. 10. 6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si in solutum nomen debitoris sui tibi debitor dedit tuus ac te in rem tuam procuratorem fecit, pignora, quae specialiter vel generaliter habes obligata, persequere. quod si ab his, quibus fuerant obligata, cum potiores erant, distracta probentur, ab emptoribus avocari non posse perspicis. *diocl. et maxim. aa. et cc. maurico. *<a 293 d. viiii k. iul. sirmi aa. conss. >
CJ. 4. 10. 7pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si a creditore nomen comparasti, ea pignora, quae venditor nomiminis( !) consequi posset, apud praesidem provinciae vindica. nam si debitum ex eius persona res obligatas tenentes non transferant, iure communi pignora distrahere non prohiberis. *diocl. et maxim. aa. et cc. euelpisto. *<a 293 s. iii k. ian. sirmi aa. conss. >
CJ. 4. 10. 7. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sane si creditoribus in ordine pignorum antecedentibus venumdantibus qui possident comparaverunt vel longi temporis praescriptione muniti perhibentur, pignorum distrahendorum te non habere facultatem perspicis. <a 293 s. iii k. ian. sirmi aa. conss. >