Latin · ~9 min
Lines 1.286-1.300
Justinian, Liber IV 1.286-300
Not analysed yet
CJ. 4. 10. 8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si quidem donationis causa ei, quem adfectione patris te dilexisse proponis, tuam accipere pecuniam permisisti, et hanc tuam liberalitatem remunerans te a procuratore suo aliam pecuniam sumere praecepit, rebusque humanis ante perceptionem fuit exemptus, nec quod dederas recuperare, cum perfectam habuit donationem, nec quod tibi dari mandaverat, necdum tibi traditum petere potes a procuratore. quod si mutuo dedisti nec a delegato dari novandi causa stipulatus es, successores eius solutioni parere compellentur. *diocl. et maxim. aa. et cc. crescentioni. *<a 294 s. xiii k. febr. sirmi cc. conss. >
CJ. 4. 10. 9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Negantes debitores non oportet armata vi terreri: sed petitore quidem non implente suam intentionem vel exceptione submoto absolvi, convictos autem condemnari ac iuris remediis ad solutionem urgueri convenit. *diocl. et maxim. aa. et cc. glyconi. *<a 294 d. id. febr. cc. conss. >
CJ. 4. 10. 10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Adversus debitorem electis pignoribus personalis actio non tollitur, sed eo, quod de pretio servari potuit, in debitum computato de residuo manet integra. *diocl. et maxim. aa. et cc. rufino. *<a 294 d. iii non. april. cc. conss. >
CJ. 4. 10. 11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nimia credulitate circumventa es, quia, quod colonis in rem suam mutuo dedisti, a domino praedii postulare posse credidisti: nec ad eum obligandum actorum ipsius adiuvat te praesentia. *diocl. et maxim. aa. et cc. paulae. *<a 294 d. viii k. aug. cc. conss. >
CJ. 4. 10. 12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ob aes alienum servire liberos creditoribus iura compelli non patiuntur. *diocl. et maxim. aa. et cc. iovino. *<a 294 d. xiii k. nov. cc. conss. >
CJ. 4. 10. 13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Eum, cui mutuam dedisti pecuniam, ad solutionem urguere competenti debes actione. nam adversus negotiatores, quos ex mercibus pecunias abstulisse tuo debitori proponis, nullam habes actionem. *diocl. et maxim. aa. et cc. barsimio. *<a 294 d. xi k. april. cc. conss. >
CJ. 4. 10. 14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Est in arbitrio vestro, personali debitoris heredes actione, an eum, qui ab his distracta sibique tradita pignora tenet, in rem serviana, si non longi temporis praescriptione munitus sit, an utrosque conveniatis. *diocl. et maxim. aa. et cc. hermodoto et nicomacho. *<a 294 d. v k. dec. nicomediae cc. conss. >
CJ. 4. 11. 0. Ut actiones et ab herede et contra heredem incipiant.