Latin · ~7 min
Lines 1.1007-1.1030
Justinian, Liber IV 1.1007-1030
Not analysed yet
Dig. 4. 6. 23. 1
Ulpianus 12 ad ed.
Is autem, qui apud hostes est, nihil per usum sibi adquirere potest, nec coeptam possessionem poterit implere, dum est apud hostes: hoc amplius nec postliminio reversus reciperabit per usum dominii adquisitionem.
Dig. 4. 6. 23. 2
Ulpianus 12 ad ed.
Item ei, qui per captivitatem fundi possessionem vel usus fructus quasi possessionem amisit, succurrendum esse papinianus ait, et fructus quoque medio tempore ab alio ex usu fructu perceptos debere captivo restitui aequum putat.
Dig. 4. 6. 23. 3
Ulpianus 12 ad ed.
Hi plane, qui fuerunt in potestate captivi, usu rem adquirere possunt ex re peculiari: et aequum erit ex hac clausula praesentibus, id est qui non sunt in captivitate, subveniri, si cum non defenderentur usucaptum quid sit. sed et si dies actionis, quae adversus captivum competebat, exierit, succurretur adversus eum.
Dig. 4. 6. 23. 4
Ulpianus 12 ad ed.
Deinde adicit praetor: "secumve agendi potestatem non faceret", ut si, dum hoc faciat, per usum adquisitio impleta vel quid ex supra scriptis contigit, restitutio concedatur: merito, nec enim sufficit semper in possessionem bonorum eius mitti, quia ea interdum species esse potest, ut in bonis latitantis mitti non possit aut non latitet: finge enim, dum advocationes postulat, diem exisse, vel dum alia mora iudicii contingit.
Dig. 4. 6. 24
Paulus 12 ad ed.
Sed et ad eos pertinet, qui conventi frustrantur et qualibet tergiversatione et sollertia efficiunt, ne cum ipsis agi possit.
Dig. 4. 6. 25
Gaius 4 ad ed. provinc.
Quod quidem simili modo ad eum quoque pertinere dicemus, qui non frustrandi gratia id faceret, sed quod multitudine rerum distringeretur.
Dig. 4. 6. 26pr.
Ulpianus 12 ad ed.
Sed et si per praetorem stetit, restitutio indulgebitur.
Dig. 4. 6. 26. 1
Ulpianus 12 ad ed.
Adversus relegatum restitutionem faciendam ex generali clausula pomponius ait: sed non et ipsi concedendam, quia potuit procuratorem relinquere: ex causa tamen puto etiam ipsi succurrendum.