Latin · ~8 min
Lines 1.986-1.1006
Justinian, Liber IV 1.986-1006
Not analysed yet
Dig. 4. 6. 21. 1
Ulpianus 12 ad ed.
Et erit notandum, quod plus praetor expressit, cum adversus eos restituit, quam cum ipsis subvenit: nam hic non certas personas enumeravit adversus quas subvenit, ut supra, sed adiecit clausulam, qua omnes qui absentes non defenduntur complexus est.
Dig. 4. 6. 21. 2
Ulpianus 12 ad ed.
Haec autem restitutio locum habet, sive per se sive per subiectas sibi personas usu adquisierunt, qui absentes non defendebantur, et ita, si nemo eorum erat defensor. nam si fuit procurator, cum habueris quem convenias, non debet inquietari. ceterum si non existebat defensor, aequissimum erat subveniri, eo potius, quod eorum qui non defenduntur, si quidem latitent, praetor ex edicto pollicetur in bona eorum mittere, ut si res exegerit etiam distrahantur, si vero non latitent, licet non defendantur, in bona tantum mitti.
Dig. 4. 6. 21. 3
Ulpianus 12 ad ed.
Defendi autem non is videtur, cuius se defensor ingerit, sed qui requisitus ab actore non est defensioni defuturus, plenaque defensio accipietur, si et iudicium non detrectetur et iudicatum solvi satisdetur.
Dig. 4. 6. 22pr.
Paulus 12 ad ed.
Ergo sciendum est non aliter hoc edictum locum habere, quam si amici eius interrogati fuerint, an defendant, aut si nemo sit, qui interrogari potest. ita enim absens defendi non videtur, si actor ultro interpellat nec quisquam defensioni se offerat: eaque testatione complecti oportet.
Dig. 4. 6. 22. 1
Paulus 12 ad ed.
Sicut igitur damno eos adfici non vult, ita lucrum facere non patitur.
Dig. 4. 6. 22. 2
Paulus 12 ad ed.
Quod edictum etiam ad furiosos et infantes et civitates pertinere labeo ait.
Dig. 4. 6. 23pr.
Ulpianus 12 ad ed.
Ait praetor: "inve vinculis esset, secumve agendi potestatem non faceret". haec persona merito adiecta est: fieri enim poterat, ut quis in vinculis praesens esset, vel in publica vel in privata vincula ductus: nam eteum qui in vinculis est, si modo non sit in servitute, posse usu adquirere constat. sed et is, qui in vinculis est si defendatur, cessat restitutio.