Latin · ~8 min
Lines 1.1269-1.1296
Justinian, Liber IV 1.1269-1296
Not analysed yet
Dig. 4. 8. 0. De receptis: qui arbitrium receperint ut sententiam dicant.
Dig. 4. 8. 1
Paulus 2 ad ed.
Compromissum ad similitudinem iudiciorum redigitur et ad finiendas lites pertinet.
Dig. 4. 8. 2
Ulpianus 4 ad ed.
Ex compromisso placet exceptionem non nasci, sed poenae petitionem.
Dig. 4. 8. 3pr.
Ulpianus 13 ad ed.
Labeo ait, si compromisso facto sententia dicta est, quo quis a minore viginti quinque annis tutelae absolveretur, ratum id a praetore non habendum: neque poenae eo nomine commissae petitio dabitur.
Dig. 4. 8. 3. 1
Ulpianus 13 ad ed.
Tametsi neminem praetor cogat arbitrium recipere, quoniam haec res libera et soluta est et extra necessitatem iurisdictionis posita, attamen ubi semel quis in se receperit arbitrium, ad curam et sollicitudinem suam hanc rem pertinere praetor putat: non tantum quod studeret lites finiri, verum quoniam non deberent decipi, qui eum quasi virum bonum disceptatorem inter se elegerunt. finge enim post causam iam semel atque iterum tractatam, post nudata utriusque intima et secreta negotii aperta, arbitrum vel gratiae dantem vel sordibus corruptum vel alia qua ex causa nolle sententiam dicere: quisquamne potest negare aequissimum fore praetorem interponere se debuisse, ut officium quod in se recepit impleret?
Dig. 4. 8. 3. 2
Ulpianus 13 ad ed.
Ait praetor: "qui arbitrium pecunia compromissa receperit".
Dig. 4. 8. 3. 3
Ulpianus 13 ad ed.
Tractemus de personis arbitrantium. et quidem arbitrum cuiuscumque dignitatis coget officio quod susceperit perfungi, etiam si sit consularis: nisi forte sit in aliquo magistratu positus vel potestate, consul forte vel praetor, quoniam in hoc imperium non habet.
Dig. 4. 8. 4
Paulus 13 ad ed.
Nam magistratus superiore aut pari imperio nullo modo possunt cogi: nec interest ante an in ipso magistratu arbitrium susceperint. inferiores possunt cogi.
Dig. 4. 8. 5
Ulpianus 13 ad ed.
Sed et filius familias compelletur.
Dig. 4. 8. 6
Gaius 5 ad ed. provinc.
Quin etiam de re patris dicitur, filium familias arbitrum esse posse: nam et iudicem eum esse posse plerisque placet.