Latin · ~8 min
Lines 1.1297-1.1332
Justinian, Liber IV 1.1297-1332
Not analysed yet
Dig. 4. 8. 7pr.
Ulpianus 13 ad ed.
Pedius libro nono et pomponius libro trigensimo tertio scribunt parvi referre, ingenuus quis an libertinus sit, integrae famae quis sit arbiter an ignominiosus. in servum labeo compromitti non posse libro undecimo scribit: et est verum.
Dig. 4. 8. 7. 1
Ulpianus 13 ad ed.
Unde iulianus ait, si in titium et servum compromissum sit, nec titium cogendum sententiam dicere, quia cum alio receperit: quamvis servi, inquit, arbiterium nullum sit. quid tamen si dixerit sententiam titius? poena non committitur, quia non, ut receperit, dixit sententiam.
Dig. 4. 8. 8
Paulus 13 ad ed.
Sed si ita compromissum sit, ut vel alterutrius sententia valeat, titium cogendum.
Dig. 4. 8. 9pr.
Ulpianus 13 ad ed.
Sed si in servum compromittatur et liber sententiam dixerit, puto, si liber factus fecerit consentientibus partibus, valere.
Dig. 4. 8. 9. 1
Ulpianus 13 ad ed.
Sed neque in pupillum neque in furiosum aut surdum aut mutum compromittetur, ut pomponius libro trigensimo tertio scribit.
Dig. 4. 8. 9. 2
Ulpianus 13 ad ed.
Si quis iudex sit, arbitrium recipere eius rei, de qua iudex est, inve se compromitti iubere prohibetur lege iulia: et si sententiam dixerit non est danda poenae persecutio.
Dig. 4. 8. 9. 3
Ulpianus 13 ad ed.
Sunt et alii, qui non coguntur sententiam dicere, ut puta si sordes aut turpitudo arbitri manifesta sit.
Dig. 4. 8. 9. 4
Ulpianus 13 ad ed.
Iulianus ait, si eum infamaverunt litigatores, non omnimodo praetorem debere eum excusare, sed causa cognita.
Dig. 4. 8. 9. 5
Ulpianus 13 ad ed.
Idem et si spreta auctoritate eius ad iudicium.
Dig. 4. 8. 10
Paulus 13 ad ed.
Vel alium arbitrum.
Dig. 4. 8. 11pr.
Ulpianus 13 ad ed.
Litigatores ierint, mox ad eundem arbitrum redierint, praetorem non debere eum cogere inter eos disceptare, qui ei contumeliam hanc fecerunt, ut eum spernerent et ad alium irent.
Dig. 4. 8. 11. 1
Ulpianus 13 ad ed.
Arbitrum autem cogendum non esse sententiam dicere, nisi compromissum intervenerit.