Latin · ~9 min
Lines 1.1333-1.1350
Justinian, Liber IV 1.1333-1350
Not analysed yet
Dig. 4. 8. 11. 2
Ulpianus 13 ad ed.
Quod ait praetor: "pecuniam compromissam", accipere nos debere, non si utrimque poena nummaria, sed si et alia res vice poenae, si quis arbitri sententia non steterit, promissa sit: et ita pomponius scribit. quid ergo, si res apud arbitrum depositae sunt eo pacto, ut ei daret qui vicerit, vel ut eam rem daret, si non pareatur sententiae, an cogendus sit sententiam dicere? et puto cogendum. tantundem et si quantitas certa ad hoc apud eum deponatur. proinde et si alter rem, alter pecuniam stipulanti promiserit, plenum compromissum est et cogetur sententiam dicere.
Dig. 4. 8. 11. 3
Ulpianus 13 ad ed.
Interdum, ut pomponius scribit, recte nudo pacto fiet compromissum, ut puta si ambo debitores fuerunt et pacti sunt, ne petat quod sibi debetur qui sententiae arbitri non paruit.
Dig. 4. 8. 11. 4
Ulpianus 13 ad ed.
Item iulianus scribit non cogendum arbitrum sententiam dicere, si alter promiserit, alter non. idem dicit, et si sub condicione fuerit poena compromissa, veluti "si navis ex asia venerit, tot milia": non enim prius arbitrum cogendum sententiam dicere, quam condicio exstiterit: ne sit inefficax deficiente condicione. et ita pomponius libro trigensimo tertio ad edictum scribit.
Dig. 4. 8. 12
Paulus 13 ad ed.
Quo casu ad praetorem pertinebit in eo forsitan solo, ut si possit dies compromissi proferri, proferatur.
Dig. 4. 8. 13pr.
Ulpianus 13 ad ed.
Pomponius ait, et si alteri accepto lata sit poena compromissi, non debere eum compelli sententiam dicere.
Dig. 4. 8. 13. 1
Ulpianus 13 ad ed.
Idem pomponius scribit, si de meis solis controversiis sit compromissum et de te poenam sim stipulatus, videndum ne non sit compromissum. sed cui rei moveatur, non video: nam si ideo, quia de unius controversiis solum compromissum est, nulla ratio est: licet enim et de una re compromittere: si vero ideo, quia ex altera dumtaxat parte stipulatio intervenit, est ratio. quamquam si petitor fuit qui stipulatus est, possit dici plenum esse compromissum, quia is qui convenitur tutus est veluti pacti exceptione, is qui convenit, si arbitro non pareatur, habet stipulationem. sed id verum esse non puto: neque enim sufficit exceptionem habere, ut arbiter sententiam dicere cogatur.