Latin · ~8 min
Lines 1.1648-1.1669
Justinian, Liber IV 1.1648-1669
Not analysed yet
Dig. 4. 8. 50
Alfenus 7 Dig.
Arbiter ex compromisso sumptus cum ante eum diem, qui constitutus compromisso erat, sententiam dicere non posset, diem compromissi proferri iusserat: alter ex litigatoribus dicto audiens non fuerat: consulebatur possetne ab eo pecunia ex compromisso peti. respondi non posse, ideo quod non esset arbitro permissum ut id iuberet.
Dig. 4. 8. 51
Marcianus 2 reg.
Si de re sua quis arbiter factus sit, sententiam dicere non potest, quia se facere iubeat aut petere prohibeat: neque autem imperare sibi neque se prohibere quisquam potest.
Dig. 4. 8. 52
Marcianus 4 reg.
Si qui iussus est ab arbitro ex compromisso solvere pecuniam moram fecerit, poenam ex compromisso debet, sed postea solvendo poena liberatur.
Dig. 4. 9. 0. Nautae caupones stabularii ut recepta restituant.
Dig. 4. 9. 1pr.
Ulpianus 14 ad ed.
Ait praetor: "nautae caupones stabularii quod cuiusque salvum fore receperint nisi restituent, in eos iudicium dabo".
Dig. 4. 9. 1. 1
Ulpianus 14 ad ed.
Maxima utilitas est huius edicti, quia necesse est plerumque eorum fidem sequi et res custodiae eorum committere. ne quisquam putet graviter hoc adversus eos constitutum: nam est in ipsorum arbitrio, ne quem recipiant, et nisi hoc esset statutum, materia daretur cum furibus adversus eos quos recipiunt coeundi, cum ne nunc quidem abstineant huiusmodi fraudibus.
Dig. 4. 9. 1. 2
Ulpianus 14 ad ed.
Qui sunt igitur, qui teneantur, videndum est. ait praetor "nautae". nautam accipere debemus eum qui navem exercet: quamvis nautae appellantur omnes, qui navis navigandae causa in nave sint: sed de exercitore solummodo praetor sentit. nec enim debet, inquit pomponius, per remigem aut mesonautam obligari, sed per se vel per navis magistrum: quamquam si ipse alicui e nautis committi iussit, sine dubio debeat obligari.
Dig. 4. 9. 1. 3
Ulpianus 14 ad ed.
Et sunt quidam in navibus, qui custodiae gratia navibus praeponuntur, ut naufulakes et diaetarii. si quis igitur ex his receperit, puto in exercitorem dandam actionem, quia is, qui eos huiusmodi officio praeponit, committi eis permittit, quamquam ipse navicularius vel magister id faciat, quod xeirembolon appellant. sed et si hoc non exercet, tamen de recepto navicularius tenebitur.