Latin · ~11 min
Lines 1.1670-1.1693
Justinian, Liber IV 1.1670-1693
Not analysed yet
Dig. 4. 9. 1. 4
Ulpianus 14 ad ed.
De exercitoribus ratium, item lyntrariis nihil cavetur: sed idem constitui oportere labeo scribit, et hoc iure utimur.
Dig. 4. 9. 1. 5
Ulpianus 14 ad ed.
Caupones autem et stabularios aeque eos accipiemus, qui cauponam vel stabulum exercent, institoresve eorum. ceterum si qui opera mediastini fungitur, non continetur, ut puta atriarii et focarii et his similes.
Dig. 4. 9. 1. 6
Ulpianus 14 ad ed.
Ait praetor: "quod cuiusque ^cuius^ salvum fore receperint": hoc est quamcumque rem sive mercem receperint. inde apud vivianum relatum est ad eas quoque res hoc edictum pertinere, quae mercibus accederent, veluti vestimenta quibus in navibus uterentur et cetera quae ad cottidianum usum habemus.
Dig. 4. 9. 1. 7
Ulpianus 14 ad ed.
Item pomponius libro trigensimo quarto scribit parvi referre, res nostras an alienas intulerimus, si tamen nostra intersit salvas esse: etenim nobis magis, quam quorum sunt, debent solvi. et ideo si pignori merces accepero ob pecuniam nauticam, mihi magis quam debitori nauta tenebitur, si ante eas suscepit.
Dig. 4. 9. 1. 8
Ulpianus 14 ad ed.
Recipit autem salvum fore utrum si in navem res missae ei adsignatae sunt: an et si non sint adsignatae, hoc tamen ipso, quod in navem missae sunt, receptae videntur? et puto omnium eum recipere custodiam, quae in navem illatae sunt, et factum non solum nautarum praestare debere, sed et vectorum,
Dig. 4. 9. 2
Gaius 5 ad ed. provinc.
Sicut et caupo viatorum.
Dig. 4. 9. 3pr.
Ulpianus 14 ad ed.
Et ita de facto vectorum etiam pomponius libro trigensimo quarto scribit. idem ait, etiamsi nondum sint res in navem receptae, sed in litore perierint, quas semel recepit, periculum ad eum pertinere.
Dig. 4. 9. 3. 1
Ulpianus 14 ad ed.
Ait praetor: "nisi restituent, in eos iudicium dabo". ex hoc edicto in factum actio proficiscitur. sed an sit necessaria, videndum, quia agi civili actione ex hac causa poterit: si quidem merces intervenerit, ex locato vel conducto: sed si tota navis locata sit, qui conduxit ex conducto etiam de rebus quae desunt agere potest: si vero res perferendas nauta conduxit, ex locato convenietur: sed si gratis res susceptae sint, ait pomponius depositi agi potuisse. miratur igitur, cur honoraria actio sit inducta, cum sint civiles: nisi forte, inquit, ideo, ut innotesceret praetor curam agere reprimendae improbitatis hoc genus hominum: et quia in locato conducto culpa, in deposito dolus dumtaxat praestatur, at hoc edicto omnimodo qui receperit tenetur, etiam si sine culpa eius res periit vel damnum datum est, nisi si quid damno fatali contingit. inde labeo scribit, si quid naufragio aut per vim piratarum perierit, non esse iniquum exceptionem ei dari. idem erit dicendum et si in stabulo aut in caupona vis maior contigerit.