Latin · ~7 min
Lines 1.898-1.913
Justinian, Liber IV 1.898-913
Not analysed yet
Dig. 4. 6. 0. Ex quibus causis maiores viginti quinque annis in integrum restituuntur.
Dig. 4. 6. 1pr.
Ulpianus 12 ad ed.
Huius edicti causam nemo non iustissimam esse confitebitur: laesum enim ius per id tempus, quo quis rei publicae operam dabat vel adverso casu laborabat, corrigitur, nec non et adversus eos succurritur, ne vel obsit vel prosit quod evenit.
Dig. 4. 6. 1. 1
Ulpianus 12 ad ed.
Verba autem edicti talia sunt: "si cuius quid de bonis, cum is metus aut sine dolo malo rei publicae causa abesset, inve vinculis servitute hostiumque potestate esset: sive cuius actionis eorum cui dies exisse dicetur: item si quis quid usu suum fecisset, aut quod non utendo amisit, consecutus, actioneve qua solutus ob id, quod dies eius exierit, cum absens non defenderetur, inve vinculis esset, secumve agendi potestatem non faceret, aut cum eum invitum in ius vocari non liceret neque defenderetur: cumve magistratus de ea re appellatus esset sive cui pro magistratu ^per magistratus^ sine dolo ipsius actio exempta esse dicetur: earum rerum actionem intra annum, quo primum de ea re experiundi potestas erit, item si qua alia mihi iusta causa esse videbitur, in integrum restituam, quod eius per leges plebis scita senatus consulta edicta decreta principum licebit. "
Dig. 4. 6. 2pr.
Callistratus 2 ed. monit.
Hoc edictum, quod ad eos pertinet, qui ei continentur, minus in usu frequentatur: huiusmodi enim personis extra ordinem ius dicitur ex senatus consultis et principalibus constitutionibus.
Dig. 4. 6. 2. 1
Callistratus 2 ed. monit.
Hoc autem capite adiuvantur in primis hi, qui metus causa afuissent: scilicet si non supervacuo timore deterriti afuissent.
Dig. 4. 6. 3
Ulpianus 12 ad ed.
Metus autem causa abesse videtur, qui iusto timore mortis vel cruciatus corporis conterritus abest: et hoc ex affectu eius intellegitur. sed non sufficit quolibet terrore abductum timuisse, sed huius rei disquisitio iudicis est.