Latin · ~8 min
Lines 1.941-1.964
Justinian, Liber IV 1.941-964
Not analysed yet
Dig. 4. 6. 12
Ulpianus 12 ad ed.
Is autem, qui de statu suo litigat, ex quo lis inchoata est hoc edicto non continetur: tamdiu igitur in servitute esse videtur, quamdiu non est eiusmodi lis coepta.
Dig. 4. 6. 13pr.
Paulus 12 ad ed.
Recte labeo ait eum non contineri, qui liber et heres institutus sit, antequam sit heres, quia nec bona habeat et praetor de liberis hominibus loquatur.
Dig. 4. 6. 13. 1
Paulus 12 ad ed.
Puto tamen filium familias in castrensi peculio pertinere ad hoc edictum.
Dig. 4. 6. 14
Callistratus 2 ed. monit.
Item ei succurritur, qui in hostium potestate fuit, id est ab hostibus captus. nam transfugis nullum credendum est beneficium tribui, quibus negatum est postliminium. poterant tamen, qui in hostium potestate essent, illa parte edicti contineri, qua loquitur de his qui in servitute fuerint.
Dig. 4. 6. 15pr.
Ulpianus 12 ad ed.
Ab hostibus autem captis postliminio reversis succurritur aut ibi mortuis, quia nec procuratorem habere possunt: cum aliis supra scriptis etiam per procuratorem possit subveniri praeter eos, qui in servitute detinentur. ego autem etiam nomine eius, qui hostium potitus est, si curator (ut plerumque) fuerit bonis constitutus, auxilium competere existimo.
Dig. 4. 6. 15. 1
Ulpianus 12 ad ed.
Non minus autem ab hostibus capto quam ibi nato, qui postliminium habet, succursum videtur.
Dig. 4. 6. 15. 2
Ulpianus 12 ad ed.
Si damni infecti missus sit in aedes militis, si quidem praesente eo iussit praetor possideri, non restituitur, sin vero absente eo, dicendum subveniri ei debere.
Dig. 4. 6. 15. 3
Ulpianus 12 ad ed.
Sed quod simpliciter praetor edixit "posteave" ita accipiendum est, ut si inchoata sit bonae fidei possessoris detentatio ante absentiam, finita autem reverso, restitutionis auxilium locum habeat non quandoque, sed ita demum, si intra modicum tempus quam rediit hoc contigit, id est dum hospitium quis conducit, sarcinulas componit, quaerit advocatum: nam eum, qui differt restitutionem, non esse audiendum neratius scribit.