Latin · ~8 min
Lines 1.1767-1.1797
Justinian, Liber L 1.1767-1797
Not analysed yet
"satisdationis "appellatione interdum etiam repromissio continebitur, qua contentus fuit is, cui satisdatio debebatur.
Dig. 50. 16. 62
Gaius 26 ad ed. provinc.
"tigni" appellatione in lege duodecim tabularum omne genus materiae, ex qua aedificia constant, significatur.
Dig. 50. 16. 63
Ulpianus 71 ad ed.
"penes te" amplius est quam "apud te": nam apud te est, quod qualiterqualiter a te teneatur, penes te est, quod quodam modo possidetur.
Dig. 50. 16. 64
Paulus 67 ad ed.
"intestatus" est non tantum qui testamentum non fecit, sed etiam cuius ex testamento hereditas adita non est.
Dig. 50. 16. 65
Ulpianus 72 ad ed.
"heredis" appellatio non solum ad proximum heredem, sed et ad ulteriores refertur; nam et heredis heres et deinceps heredis appellatione continetur.
Dig. 50. 16. 66
Ulpianus 74 ad ed.
"mercis" appellatio ad res mobiles tantum pertinet.
Dig. 50. 16. 67pr.
Ulpianus 76 ad ed.
"alienatum" non proprie dicitur, quod adhuc in dominio venditoris manet: "venditum" tamen recte dicetur.
Dig. 50. 16. 67. 1
Ulpianus 76 ad ed.
"donationis" verbum simpliciter loquendo omnem donationem comprehendisse videtur, sive mortis causa sive non mortis causa fuerit.
Dig. 50. 16. 68
Ulpianus 77 ad ed.
Illa verba "arbitratu lucii titii fieri" ius significant et in servum non cadunt.
Dig. 50. 16. 69
Ulpianus 78 ad ed.
Haec verba "cui rei dolus malus aberit afuerit" generaliter comprehendunt omnem dolum, quicumque in hanc rem admissus est, de qua stipulatio est interposita.
Dig. 50. 16. 70
Paulus 73 ad ed.
Sciendum est heredem etiam per multas successiones accipi. nam paucis speciebus "heredis" appellatio proximum continet, veluti in substitutione impuberis "quisquis mihi heres erit, idem filio heres esto", ubi heredis heres non continetur, quia incertus est. item in lege aelia sentia filius heres proximus potest libertum paternum ut ingratum accusare, non etiam si heredi heres exstiterit. idem dicitur in operarum exactione, ut filius heres exigere possit, non ex successione effectus. verba haec "is ad quem ea res pertinet" sic intelleguntur, ut qui in universum dominium vel iure civili vel iure praetorio succedit, contineatur.