Latin · ~8 min
Lines 1.1798-1.1830
Justinian, Liber L 1.1798-1830
Not analysed yet
Dig. 50. 16. 71pr.
Ulpianus 79 ad ed.
Aliud est "capere", aliud "accipere". capere cum effectu accipitur: accipere, et si quis non sic accepit, ut habeat. ideoque non videtur quis capere, quod erit restituturus: sicut pervenisse proprie illud dicitur, quod est remansurum.
Dig. 50. 16. 71. 1
Ulpianus 79 ad ed.
Haec verba "his rebus recte praestari" hoc significant, ne quid periculum vel damnum ex ea re stipulator sentiret.
Dig. 50. 16. 72
Paulus 76 ad ed.
Appellatione "rei" pars etiam continetur.
Dig. 50. 16. 73
Ulpianus 80 ad ed.
Haec verba in stipulatione posita "eam rem recte restitui" fructus continent: "recte" enim verbum pro viri boni arbitrio est.
Dig. 50. 16. 74
Paulus 2 ad ed. aedil. curul.
Signatorius anulus "ornamenti" appellatione non continetur.
Dig. 50. 16. 75
Paulus 50 ad ed.
"restituere" is videtur, qui id restituit, quod habiturus esset actor, si controversia ei facta non esset.
Dig. 50. 16. 76
Paulus 51 ad ed.
"dedisse" intellegendus est etiam is, qui permutavit vel compensavit.
Dig. 50. 16. 77
Paulus 49 ad ed.
"frugem" pro reditu appellari, non solum frumentis aut leguminibus, verum et ex vino, silvis caeduis, cretifodinis, lapidicinis capitur, iulianus scribit. "fruges" omnes esse, quibus homo vescatur, falsum esse: non enim carnem aut aves ferasve aut poma fruges dici. "frumentum" autem id esse, quod arista se teneat, recte gallum definisse: lupinum vero et fabam fruges potius dici, quia non arista, sed siliqua continentur. quae servius apud alfenum in frumento contineri putat.
Dig. 50. 16. 78
Paulus 3 ad plaut.
Interdum proprietatem quoque verbum "possessionis" significat: sicut in eo, qui possessiones suas legasset, responsum est.
Dig. 50. 16. 79pr.
Paulus 6 ad plaut.
"impensae necessariae" sunt, quae si factae non sint, res aut peritura aut deterior futura sit.
Dig. 50. 16. 79. 1
Paulus 6 ad plaut.
"utiles impensas" esse fulcinius ait, quae meliorem dotem faciant, non deteriorem esse non sinant, ex quibus reditus mulieri adquiratur: sicuti arbusti pastinationem ultra quam necesse fuerat, item doctrinam puerorum. quorum nomine onerari mulierem ignorantem vel invitam non oportet, ne cogatur fundo aut mancipiis carere. in his impensis et pistrinum et horreum insulae dotali adiectum plerumque dicemus.