Latin · ~8 min
Lines 1.2269-1.2301
Justinian, Liber L 1.2269-2301
Not analysed yet
Dig. 50. 16. 195. 4
Ulpianus 46 ad ed.
Item appellatur familia plurium personarum, quae ab eiusdem ultimi genitoris sanguine proficiscuntur (sicuti dicimus familiam iuliam), quasi a fonte quodam memoriae.
Dig. 50. 16. 195. 5
Ulpianus 46 ad ed.
Mulier autem familiae suae et caput et finis est.
Dig. 50. 16. 196pr.
Gaius 16 ad ed. provinc.
Familiae appellatione et ipse princeps familiae continetur.
Dig. 50. 16. 196. 1
Gaius 16 ad ed. provinc.
Feminarum liberos in familia earum non esse palam est, quia qui nascuntur, patris familiam sequuntur.
Dig. 50. 16. 197
Ulpianus 50 ad ed.
"indicasse" est detulisse: "arguisse" accusasse et convicisse.
Dig. 50. 16. 198
Ulpianus 2 de omn. trib.
"urbana praedia" omnia aedificia accipimus, non solum ea quae sunt in oppidis, sed et si forte stabula sunt vel alia meritoria in villis et in vicis, vel si praetoria voluptati tantum deservientia: quia urbanum praedium non locus facit, sed materia. proinde hortos quoque, si qui sunt in aedificiis constituti, dicendum est urbanorum appellatione contineri. plane si plurimum horti in reditu sunt, vinearii forte vel etiam holitorii, magis haec non sunt urbana.
Dig. 50. 16. 199pr.
Ulpianus 8 de omn. trib.
"absentem" accipere debemus eum, qui non est eo loci, in quo loco petitur: non enim trans mare absentem desideramus: et si forte extra continentia urbis sit, abest. ceterum usque ad continentia non abesse videbitur, si non latitet.
Dig. 50. 16. 199. 1
Ulpianus 8 de omn. trib.
Abesse non videtur, qui ab hostibus captus est, sed qui a latronibus detinetur.
Dig. 50. 16. 200
Iulianus 2 Dig.
Haec stipulatio "noxis solutum praestari" non existimatur ad eas noxas pertinere, quae publicam exercitionem et coercitionem capitalem habent.
Dig. 50. 16. 201
Iulianus 81 Dig.
Iusta interpretatione recipiendum est, ut appellatione "filii", sicuti filiam familias contineri saepe respondebimus, ita et nepos videatur comprehendi, et "patris" nomine avus quoque demonstrari intellegatur.
Dig. 50. 16. 202
Alfenus 2 Dig.
Cum in testamento scriptum esset, ut heres in funere aut in monumento "dumtaxat aureos centum" consumeret, non licet minus consumere: si amplius vellet, licet neque ob eam rem contra testamentum facere videtur.