Latin · ~7 min
Lines 1.2302-1.2310
Justinian, Liber L 1.2302-2310
Not analysed yet
Dig. 50. 16. 203
Alfenus 7 Dig.
In lege censoria portus siciliae ita scriptum erat: "servos, quos domum quis ducet suo usu, pro is portorium ne dato". quaerebatur, si quis a sicilia servos romam mitteret fundi instruendi causa, utrum pro his hominibus portorium dare deberet nec ne. respondit duas esse in hac scriptura quaestiones, primam quid esset "domum ducere", alteram, quid esset "suo usu ducere". igitur quaeri soleret, utrum, ubi quisque habitaret sive in provincia sive in italia, an dumtaxat in sua cuiusque patria domus esse recte dicetur. sed de ea re constitutum esse eam domum unicuique nostrum debere existimari, ubi quisque sedes et tabulas haberet suarumque rerum constitutionem fecisset. quid autem esset "usu suo", magnam habuisse dubitationem. et magis placet, quod victus sui causa paratum est, tantum contineri. itemque de servis eadem ratione quaeri, qui eorum usus sui causa parati essent? utrum dispensatores, insularii, vilici, atrienses, textores, operarii quoque rustici, qui agrorum colendorum causa haberentur, ex quibus agris pater familias fructus caperet, quibus se toleraret, omnes denique servos, quos quisque emisset, ut ipse haberet atque eis ad aliquam rem uteretur, neque ideo emisset, ut venderet? et sibi videri eos demum usus sui causa patrem familias habere, qui ad eius corpus tuendum atque ipsius cultum praepositi destinatique essent, quo in genere iunctores, cubicularii, coci, ministratores atque alii, qui ad eiusmodi usum parati essent, numerarentur.
Dig. 50. 16. 204
Paulus 2 epit. alf.
"pueri" appellatio tres significationes habet: unam, cum omnes servos pueros appellaremus: alteram, cum puerum contrario nomine puellae diceremus: tertiam, cum aetatem puerilem demonstraremus.
Dig. 50. 16. 205
Paulus 4 epit. alf.
Qui fundum vendidit, "pomum "recepit: nuces et ficos et uvas dumtaxat duracinas et purpureas et quae eius generis essent, quas non vini causa haberemus, quas graeci trwcimous appellarent, recepta videri.