Latin · ~7 min
Lines 1.277-1.303
Justinian, Liber L 1.277-303
Not analysed yet
Dig. 50. 1. 37pr.
Callistratus 1 de cogn.
De iure omnium incolarum, quos quaeque civitates sibi vindicant, praesidum provinciarum cognitio est. cum tamen se quis negat incolam esse, apud eum praesidem provinciae agere debet, sub cuius cura est ea civitas, a qua vocatur ad munera, non apud eam, ex qua ipse se dicit oriundum esse: idque divus hadrianus rescripsit.
Dig. 50. 1. 37. 1
Callistratus 1 de cogn.
Mulieris, quae aliunde orta, alibi nupta est, libertos eo loco munus facere debere, unde patrona erit et ubi ipsi domicilium habebunt, placet.
Dig. 50. 1. 37. 2
Callistratus 1 de cogn.
Mulieres, quae in matrimonium se dederint non legitimum, non ibi muneribus fungendas, unde mariti earum sunt, sciendum est, sed unde ipsae ortae sunt: idque divi fratres rescripserunt.
Dig. 50. 1. 38pr.
Papirius 2 de const.
Imperatores antoninus et verus augusti rescripserunt gratiam se facere iurisiurandi ei, qui iuraverat se ordini non interfuturum et postea duumvir creatus esset.
Dig. 50. 1. 38. 1
Papirius 2 de const.
Item rescripserunt colonos praediorum fisci muneribus fungi sine damno fisci oportere, idque excutere praesidem adhibito procuratore debere.
Dig. 50. 1. 38. 2
Papirius 2 de const.
Imperatores antoninus et verus rescripserunt ad magistratus officium pertinere exactionem pecuniae legatorum, et si cessaverint, ipsos vel heredes conveneri aut, si solvendo non sint, fideiussores eorum qui pro his caverunt.
Dig. 50. 1. 38. 3
Papirius 2 de const.
Item rescripserunt mulierem, quamdiu nupta est, incolam eiusdem civitatis videri, cuius maritus eius est, et ibi, unde originem trahit, non cogi muneribus fungi.
Dig. 50. 1. 38. 4
Papirius 2 de const.
Item rescripserunt patris, qui consulto filium emancipaverat, ne pro magistratu eius caveret, perinde bona teneri atque si fideiussor pro eo extitisset.
Dig. 50. 1. 38. 5
Papirius 2 de const.
Item rescripserunt, cum quaeritur, an municeps quis sit, ex ipsis etiam rebus probationes sumi oportere: nam solam nominis similitudinem ad confirmandam cuiusque originem satis non esse.