Latin · ~8 min
Lines 1.304-1.322
Justinian, Liber L 1.304-322
Not analysed yet
Dig. 50. 1. 38. 6
Papirius 2 de const.
Imperatores antoninus et verus rescripserunt non minus eos, qui compulsi magistratu funguntur, cavere debere, quam qui sponte officium adgnoverunt.
Dig. 50. 2. 0. De decurionibus et filiis eorum.
Dig. 50. 2. 1
Ulpianus 2 opin.
Decuriones, quos sedibus civitatis, ad quam pertinent, relictis in alia loca transmigrasse probabitur, praeses provinciae in patrium solum revocare et muneribus congruentibus fungi curet.
Dig. 50. 2. 2pr.
Ulpianus 1 disp.
Qui ad tempus relegatus est, si decurio sit, desinet esse decurio. reversus plane locum suum quidem non optinebit, sed non semper prohibetur decurio fieri. denique in locum suum non restituetur (nam et sublegi in locum eius potest) et si numerus ordinis plenus sit, exspectare eum oportet, donec alius vacet. alia causa est eius, qui ad tempus ordine removetur: hic enim impleto tempore decurio est. sed et in huius locum sublegi poterit: sed et si plenum locum invenerit, exspectet, donec locus vacet.
Dig. 50. 2. 2. 1
Ulpianus 1 disp.
Restitutus tamen in ordinem utrum eum ordinem teneat, quem primum habuit, an vero quem nunc nanctus est, quaeri potest, si forte de ordine sententiarum dicendarum agatur. arbitror tamen eundem ordinem tenere, quem pridem habuit. non idem erit in eo, qui relegatus ad tempus est: nam hic velut novus in ordinem venit.
Dig. 50. 2. 2. 2
Ulpianus 1 disp.
In filiis decurionum quaestio est, utrum is solus decurionis filius esse videatur, qui conceptus et natus est ex decurione, an vero et is, qui ante natus est, quam pater decurio fieret. et quidem quantum pertinet, ne fustibus castigetur et ne in metallum detur, non nocet plebeio patre esse natum, si postea honor decurionis patri eorum accesserit. in avo quoque papinianus idem respondit, ne patris nota filius macularetur.
Dig. 50. 2. 2. 3
Ulpianus 1 disp.
Sed si pater ipsius ordine motus sit, si quidem ante conceptionem eius moveatur, arbitror eum quasi plebei filium in honoribus spectari: quod si post conceptionem pater ipsius dignitatem amiserit, dicendum erit benigne ut decurionis filium intuendum.