Latin · ~8 min
Lines 1.323-1.346
Justinian, Liber L 1.323-346
Not analysed yet
Dig. 50. 2. 2. 4
Ulpianus 1 disp.
Proinde hic quoque, qui post patris relegationem natus sit, si quidem ante conceptus est, similis senatoris filio habebitur: si postea, nocebit illi relegatio.
Dig. 50. 2. 2. 5
Ulpianus 1 disp.
Si ad tempus ordine moto patre fuerit natus medioque tempore conceptus et editus, an quasi decurionis filius nascatur, licet pater eius ante obierit, quam in ordinem venerit? quod benigne erit admittendum.
Dig. 50. 2. 2. 6
Ulpianus 1 disp.
Praeterea si conceptus sit a plebeio, mox ante editionem pater eius decurionatum adeptus ante editionem amiserit: non infavorabiliter quis medium tempus illi prodesse veluti iam nato respondebit.
Dig. 50. 2. 2. 7
Ulpianus 1 disp.
Nullum patris delictum innocenti filio poenae est: ideoque nec ordine decurionum aut ceteris honoribus propter eiusmodi causam prohibetur.
Dig. 50. 2. 2. 8
Ulpianus 1 disp.
Maiores annis quinquaginta quinque ad decurionatus honorem inviti vocari constitutionibus prohibentur. sed si ei rei consenserint, etsi maiores annis septuaginta sint, munera quidem civilia obire non coguntur, honores autem gerere debent.
Dig. 50. 2. 3pr.
Ulpianus 3 de off. procons.
Generaliter id erit defendendum, ut qui clementiorem sententiam passus est ob hoc, quod ad tempus relegatur, boni consulere debeat humanitatis sententiae nec decurionatum recipiat.
Dig. 50. 2. 3. 1
Ulpianus 3 de off. procons.
Sed si quis ob falsam causam vel aliam de gravioribus non ad tempus sit relegatus, sed ad tempus ordine motus, in ea est causa, ut possit in ordinem redire. imperator enim antoninus edicto proposito statuit, ut cuicumque aut quacumque causa ad tempus ordine vel advocationibus vel quo alio officio fuisset interdictum, completo tempore nihilo minus fungi honore vel officio possit. et hoc recte: neque enim exaggeranda fuit sententia, quae modum interdictioni fecerat.
Dig. 50. 2. 3. 2
Ulpianus 3 de off. procons.
Spurios posse in ordinem allegi nulla dubitatio est: sed si habeat competitorem legitime quaesitum, praeferri eum oportet, divi fratres lolliano avito bithyniae praesidi rescripserunt. cessantibus vero his etiam spurii ad decurionatum et re et vita honesta recipientur: quod utique non sordi erit ordini, cum ex utilitate eius sit semper ordinem plenum habere.