Latin · ~8 min
Lines 1.694-1.715
Justinian, Liber L 1.694-715
Not analysed yet
Dig. 50. 4. 18. 27
Arcadius l. S. de mun. civil.
Sed ea, quae supra personalia esse diximus, si hi qui funguntur ex lege civitatis suae vel more etiam de propriis facultatibus impensas faciant vel annonam exigentes desertorum praediorum damna sustineant, mixtorum definitione continebuntur.
Dig. 50. 4. 18. 28
Arcadius l. S. de mun. civil.
Haec omnia munera, quae trifariam divisimus, una significatione comprehenduntur: nam personalia et patrimoniorum et mixta munera civilia seu publica appellantur.
Dig. 50. 4. 18. 29
Arcadius l. S. de mun. civil.
Sive autem personalium dumtaxat sive etiam civilium munerum immunitas alicui concedatur, neque ab annona neque ab angariis neque a veredo neque ab hospite recipiendo neque a nave neque capitatione, exceptis militibus et veteranis, excusari possunt.
Dig. 50. 4. 18. 30
Arcadius l. S. de mun. civil.
Magistris, qui civilium munerum vacationem habent, item grammaticis et oratoribus et medicis et philosophis, ne hospitem reciperent, a principibus fuisse immunitatem indultam et divus vespasianus et divus hadrianus rescripserunt.
Dig. 50. 5. 0. De vacatione et excusatione munerum.
Dig. 50. 5. 1pr.
Ulpianus 2 opin.
Omnis excusatio sua aequitate nititur. sed si praetendentibus aliquod sine iudice credatur, aut passim sine temporis praefinitione, prout cuique libuerit, permissum fuerit se excusare, non erunt, qui munera necessaria in rebus publicis obeant. quare et qui liberorum incolumium iure a muneribus civilibus sibi vindicant excusationem, appellationem interponere debent: et qui tempora praefinita in ordine eiusmodi appellationum peragendo non servaverint, merito praescriptione repelluntur.
Dig. 50. 5. 1. 1
Ulpianus 2 opin.
Qui excusatione aliqua utuntur, quotienscumque creati fuerint, etsi iam ante absoluti sunt, necesse habent appellare. sed si per calumniam et saepius idem adversarius vexandi gratia eius, quem scit perpetua vacatione subnixum, id facere probatus erit, sumptus litis exemplo decretorum principalium praestare iubeatur ei, quem sine causa saepius inquietavit.
Dig. 50. 5. 1. 2
Ulpianus 2 opin.
Qui in fraudem ordinis in honoribus gerendis, cum inter eos ad primos honores creari possint qui in civitate munerabantur, evitandorum maiorum onerum gratia ad colonos praediorum se transtulerunt, ut minoribus subiciantur, hanc excusationem sibi non paraverunt.