Latin · ~9 min
Lines 1.716-1.751
Justinian, Liber L 1.716-751
Not analysed yet
Dig. 50. 5. 1. 3
Ulpianus 2 opin.
Quamvis sexaginta quinque annorum aliquis sit et tres liberos incolumes habeat, a muneribus tamen civilibus propter has causas non liberatur.
Dig. 50. 5. 2pr.
Ulpianus 3 opin.
Sextum decimum aetatis annum agentem ad munus sitoniae vocari non oportet: sed si nihil proprie in patria servatur de minoribus quoque annis viginti quinque ad munera sive honores creandi, iusta aetas servanda est.
Dig. 50. 5. 2. 1
Ulpianus 3 opin.
Numerus liberorum aut septuaginta annorum ab honoribus aut muneribus his cohaerentibus excusationem non praestat, sed a muneribus tantum civilibus.
Dig. 50. 5. 2. 2
Ulpianus 3 opin.
Adoptivi filii in numerum non proficiunt eorum liberorum, qui excusare parentes solent.
Dig. 50. 5. 2. 3
Ulpianus 3 opin.
Qui ad munera vocantur, vivorum se liberorum numerum habere tempore, quo propter eos excusari desiderant, probare debent: numerus enim liberorum postea impletus susceptis antea muneribus non liberat.
Dig. 50. 5. 2. 4
Ulpianus 3 opin.
Quae patrimoniorum onera sunt, numero liberorum non excusantur.
Dig. 50. 5. 2. 5
Ulpianus 3 opin.
Incolumes liberi, etiamsi in potestate patri suo desierint esse, excusationem a muneribus civilibus praestant.
Dig. 50. 5. 2. 6
Ulpianus 3 opin.
Minus audiens immunitatem civilium munerum non habet.
Dig. 50. 5. 2. 7
Ulpianus 3 opin.
Quem ita senio et corporis inbecillitate vexari praeses animadverterit, ut muneri perferendae pecuniae non sufficiat, dimittat et alium constituat.
Dig. 50. 5. 2. 7a
Ulpianus 3 opin.
Corporis debilitas eorum munerum excusationem praestat, quae tantum corpore implenda sunt. ceterum quae consilio prudentis viri vel patrimonio sufficientis in homines obiri possunt, nisi certis et receptis probabilibus causis non remittuntur.
Dig. 50. 5. 2. 8
Ulpianus 3 opin.
Qui pueros primas litteras docent, immunitatem a civilibus muneribus non habent: sed ne cui eorum id quod supra vires sit indicatur, ad praesidis religionem pertinet, sive in civitatibus sive in vicis primas litteras magistri doceant.
Dig. 50. 5. 3
Scaevola 3 reg.
His, qui naves marinas fabricaverunt et ad annonam populi romani praefuerint non minores quinquaginta milium modiorum aut plures singulas non minores decem milium modiorum, donec hae naves navigant aut aliae in earum locum, muneris publici vacatio praestatur ob navem. senatores autem hanc vacationem habere non possunt, quod nec habere illis navem ex lege iulia repetundarum licet.