Latin · ~10 min
Lines 1.1252-1.1267
Justinian, Liber V 1.1252-1267
Not analysed yet
CJ. 5. 37. 22. 2a: Imperator Constantinus
Atque ita omnia observabunt, ut nec inventaria minuere nec mutare vel subtrahere aliquid tutor valeat: quod in veste margaritis gemmis et in vasculis ceteraque suppellectili necessarium est. <a 326 d. id. mart. sirmi constantino a. vii et constantio c. conss. >
CJ. 5. 37. 22. 2b: Imperator Constantinus
Et tolerabilius est, si ita contigerit, servos mori suis dominis, quam servire extraneis. quorum fuga potius tutori adscribitur, sive neglegentia dissolutam patiatur esse disciplinam, sive duritia vel inedia atque verberibus eos adficiat. <a 326 d. id. mart. sirmi constantino a. vii et constantio c. conss. >
CJ. 5. 37. 22. 2c: Imperator Constantinus
Nec enim dominos execrantur, sed magis diligunt, ita ut haec lex per hoc quoque melior antiqua sit: tunc enim remota servorum custodia etiam vita minorum saepius prodebatur. <a 326 d. id. mart. sirmi constantino a. vii et constantio c. conss. >
CJ. 5. 37. 22. 3: Imperator Constantinus
Nec vero domum vendere liceat, in qua defecit pater, minor crevit, in qua maiorum imagines aut videre fixas aut revulsas non videre satis est lugubre. ergo et domus et cetera omnia immobilia in patrimonio minorum permaneant, nullumque aedificii genus, quod integrum hereditas dabit, collapsum tutoris fraude depereat. <a 326 d. id. mart. sirmi constantino a. vii et constantio c. conss. >
CJ. 5. 37. 22. 3a: Imperator Constantinus
Sed et si parens vel cuiuscumque heres est minor reliquerit deformatum aedificium, tutor testificatione operis ipsius et multorum fide id reficere cogetur :ita enim annui reditus plus minoribus conferent quam per fraudes pretia deminuta. <a 326 d. id. mart. sirmi constantino a. vii et constantio c. conss. >
CJ. 5. 37. 22. 4: Imperator Constantinus
Servi etiam, qui aliqua sunt arte praediti, operas suas commodo minoris inferent et reliqui, qui in usum minoris domini esse non poterunt quibusque ars nulla est, partim labore suo partim alimoniarum taxatione pascantur. <a 326 d. id. mart. sirmi constantino a. vii et constantio c. conss. >
CJ. 5. 37. 22. 5: Imperator Constantinus
Lex enim non solum contra tutores, sed etiam contra feminas immoderatas atque intemperantes prospexit minoribus, quae plerumque novis maritis non solum res filiorum, sed etiam vitam addicunt. <a 326 d. id. mart. sirmi constantino a. vii et constantio c. conss. >
CJ. 5. 37. 22. 5a: Imperator Constantinus
Huic accedit, quod ipsius pecuniae, in qua robur omne patrimoniorum veteres posuerunt, fenerandi usus vix diuturnus, vix continuus et stabilis est: quo facto saepe intercidente pecunia ad nihilum minorum patrimonia deducuntur. <a 326 d. id. mart. sirmi constantino a. vii et constantio c. conss. >