Latin · ~10 min
Lines 1.1268-1.1283
Justinian, Liber V 1.1268-1283
Not analysed yet
CJ. 5. 37. 22. 6: Imperator Constantinus
Iam ergo venditio tutoris nulla sit sine interpositione decreti, exceptis his dumtaxat vestibus, quae detritae usu aut corruptae servando servari non potuerint. <a 326 d. id. mart. sirmi constantino a. vii et constantio c. conss. >
CJ. 5. 37. 22. 7: Imperator Constantinus
Animalia quoque supervacua minorum quin veneant, non vetamus. <a 326 d. id. mart. sirmi constantino a. vii et constantio c. conss. >
CJ. 5. 37. 23: Imperator Constantinus
Si tutoris vel curatoris culpa vel dolo, eo quod vectigal praedio emphyteutico impositum minime dependere voluissent, minori fuerit amissum, damnum quod ei contigit ex substantia eorum resarciri necesse est. *const. a. felici. *<a 333 d. xiiii k. mai. constantinopoli dalmatio et zenophilo conss. >
CJ. 5. 37. 24pr. : Imperatores Arcadius, Honorius
Tutores vel curatores, mox quam fuerint ordinati, sub praesentia publicarum personarum inventarium sollemniter rerum omnium et instrumentorum facere curabunt. *arcad. et honor. aa. eutychiano pp. *<a 396 d. vi k. mart. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. >
CJ. 5. 37. 24. 1: Imperatores Arcadius, Honorius
Aurum argentumque et quidquid vetustate temporis non mutatur, si in pupilli substantia reperiatur, in tutissima custodia collocent, ita tamen, ut ex mobilibus aut praedia idonea comparentur aut, si forte (ut adsolet) idonea non potuerint inveniri, iuxta antiqui iuris formam usurarum crescat accessio, quarum exactio ad periculum tutoris pertinet. <a 396 d. vi k. mart. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. >
CJ. 5. 37. 25pr. : Imperator Justinianus
Sancimus creatione tutorum et curatorum cum omni procedente cautela licere debitoribus pupillorum vel adultorum ad eos solutionem facere, ita tamen, ut prius sententia iudicialis sine omni damno celebrata hoc permiserit. *iust. a. iuliano pp. *<a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 5. 37. 25. 1: Imperator Justinianus
Quo subsecuto, si et iudex pronuntiaverit et debitor persolverit, sequitur huiusmodi causam plenissima securitas, ut nemo in posterum inquietetur: non enim debet, quod rite et secundum leges ab initio actum est, ex alio eventu resuscitari. <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 5. 37. 25. 2: Imperator Justinianus
Non autem hanc legem extendimus etiam in his solutionibus, quae vel ex reditibus vel ex pensionibus vel aliis huiusmodi causis pupillo vel adulto accedunt: sed si extraneus debitor ex feneraticia forsitan cautione vel aliis similibus causis solutionem facere et se liberare desiderat: tunc enim eandem subtilitatem observari censemus. <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >