Latin · ~10 min
Lines 1.1284-1.1297
Justinian, Liber V 1.1284-1297
Not analysed yet
CJ. 5. 37. 26pr. : Imperator Justinianus
Cum quaedam mulier testamento condito filium suum praeterisset, idem autem filius, qui praeteritus erat, vel fratris vel extranei esset tutor vel curator, qui scriptus a matre tutoris fuerat heres, in praesenti specie manifestissimum erat stare tutorem vel curatorem in praecipiti loco. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 5. 37. 26. 1: Imperator Justinianus
Sive enim auctoritatem suam vel consensum ad adeundam hereditatem praestare pupillo vel adulto minime voluerit, ne ex hac causa sua iura aliquod patiantur praeiudicium, satis ei imminet periculum tutelae vel utilis negotiorum gestorum actionis, ne pupillus vel adultus utpote ex illius tarditate laesus litem ei ingerat: sive huiusmodi timore perterritus auctor fuerit pupillo vel adulto, aliud periculum emergebat: dum enim alii consentit, ipse sua iura perdit: videbatur etenim confirmare matris suae iudicium, quod oppugnandum esse existimabat. <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 5. 37. 26. 2: Imperator Justinianus
Et multae aliae insuper species oriuntur, ex quibus verendum est tutori vel curatori circa suas res praeiudicium, puta in hypothecis et aliis variis casibus. <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 5. 37. 26. 3: Imperator Justinianus
Invenimus autem generaliter definitum post officium depositum omnes actiones, quas tutor vel curator ex necessitate officii subierit, in quondam pupillum vel adultum transferri. <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 5. 37. 26. 4: Imperator Justinianus
Quare tam optimo exemplo argumentati non et in aliis omnibus casibus, in quibus veretur tutor vel curator, ne praeiudicium aliquid ei fiat, timorem eius removemus? <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 5. 37. 26. 5: Imperator Justinianus
Damus igitur eis cum summa fiducia res pupillorum vel adultorum gubernare, scituris, quod lex nostra eis sua iura immutilata reservat nihil ex huiusmodi auctoritate vel consensu praeiudicii subituris. <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 5. 37. 27: Imperator Justinianus
Constitutionem, quam nuper fecimus disponentes, quemadmodum debent solutiones in contractibus minorum causa fieri sive ex reditibus sive ex pensionibus sive ex aliis similibus causis, etiam in usuras extendimus, quae tamen non summatim neque ex multis annis collectae iam debentur, biennales metas et centum solidorum quantitatem minime excedentes. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >