Latin · ~9 min
Lines 1.1472-1.1485
Justinian, Liber V 1.1472-1485
Not analysed yet
CJ. 5. 51. 8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Tutores tutelae conveniri longi temporis praescriptio non prohibet. unde si his transactione vel novatione atque acceptilatione liberationem non praestitisti, apud rectorem provinciae quaecumque tibi debentur repetere non prohiberis. *diocl. et maxim. aa. et cc. dalmatio. *<a 293 s. xvi k. mai. aa. conss. >
CJ. 5. 51. 9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Tutorem quondam, ut tam rationem quam si quid reliquorum nomine debet reddat, apud praetorem convenire potes. quamvis enim matrem tuam susceptis bonis vestris indemnitatem pro hac administratione tutori se praestituram promisisse proponatur, tamen adversus tutorem tibi tutelae, non adversus matris successores ex stipulatu competit actio. *diocl. et maxim. aa. et cc. iuliano. *<a 293 s. prid. k. ian. aa. conss. >
CJ. 5. 51. 10pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si defunctus tutelam vestram administraverit, non rerum eius dominium vindicare vel tenere potes, sed tutelae contra eius successores tibi competit actio. *diocl. et maxim. aa. et cc. pomponio. *<a 294 s. xi k. febr. sirmi cc. conss. >
CJ. 5. 51. 10. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Debitum autem aliis indiciis probari oportet. nam quod neque ipse neque uxor eius quicquam ante administrationem habuerunt, non idoneum huius continet indicium :nec enim pauperibus industria vel augmentum patrimonii, quod laboribus ac multis casibus quaeritur, interdicendum est. <a 294 s. xi k. febr. sirmi cc. conss. >
CJ. 5. 51. 11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Tutor post puberem aetatem puellae si in administratione conexa perseveraverit, tutelae actione totius temporis rationem praestare cogitur. sin autem post finitam administrationem in isdem rebus minime se immiscuerit, temporis quod insequitur periculum ad eum non pertinet. *diocl. et maxim. aa. et cc. chrysianae. *<a 294 s. v k. dec. anchialo cc. conss. >
CJ. 5. 51. 12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Tutelae actio tam heredibus quam etiam contra successores competit. *diocl. et maxim. aa. et cc. quintillae. *<a 294 s. x k. dec. sirmi cc. conss. >
CJ. 5. 51. 13pr. : Imperator Justinianus
Veteris iuris dubitationem decidentes sancimus, si quidem tutor vel curator pro substantia pupilli vel adulti aliquid ubicumque dixerit ad maiorem quantitatem eam reducens, sive pro utilitate pupilli vel adulti sive per solam simplicitatem sive per aliam quamcumque causam, nihil veritati praeiudicare, sed hoc obtinere ,quod ipsius rei inducit natura et mensura pupillaris vel adulti ostendit substantiae. *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >