Latin · ~8 min
Lines 1.1486-1.1497
Justinian, Liber V 1.1486-1497
Not analysed yet
CJ. 5. 51. 13. 1: Imperator Justinianus
Sin autem inventario publice facto res pupillares vel adulti conscripserit et ipse per huiusmodi scripturam confessus fuerit ampliorem quantitatem substantiae, non esse aliud inspiciendum nisi hoc quod scripsit, et secundum vires eiusdem scripturae patrimonium pupilli vel adulti exigi: neque enim sic homo simplex, immo magis stultus invenitur, ut et in publico inventario contra se scribi aliquid patiatur. <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 5. 51. 13. 2: Imperator Justinianus
Illo procul dubio observando, ut non audeat tutor vel curator res pupillares vel adulti aliter attingere vel ullam sibi communionem ad eas vindicare, nisi prius inventario publice facto secundum morem solitum res eis tradantur: nisi testatores qui substantiam transmittunt specialiter inventarium conscribi vetaverint. <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 5. 51. 13. 3: Imperator Justinianus
Scituris tutoribus et curatoribus, quod, si inventarium facere neglexerint, et quasi suspecti ab officio removeantur et poenis legitimis, quae contra eos interminatae sunt, subiacebunt et postea perpetua macula infamiae notabuntur, neque ab imperiali beneficio absolutione huiusmodi notae fruituri. <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 5. 52. 0. De dividenda tutela et pro qua parte quisque tutorum conveniatur.
CJ. 5. 52. 1: Imperator Gordianus
Si post finitum administrationis officium collegae tui indemnitati praestandae idonei fuerunt posteaque, dum non conveniuntur, minus idonei effecti sunt, vitium alienae cessationis ad dispendium tuum pertinere iuris ratio non patitur. *gord. a. optato. *<a 241 pp. vi id. mai. gordiano a. ii et pompeiano conss. >
CJ. 5. 52. 2pr. : Imperatores carus, carinus, numer.
Si divisio administrationis inter tutores sive curatores in eodem loco seu provincia constitutos necdum fuit, licentiam habet adulescens et unum eorum eligere et totum debitum exigere, cessione videlicet ab eo adversus ceteros tutores seu curatores actionum ei competentium facienda. *carus carinus et numer. aaa. primigenio. *<a 284 pp. hemesae xv k. april. carino ii et numeriano aa. conss. >
CJ. 5. 52. 2. 1: Imperatores carus, carinus, numer.