Latin · ~9 min
Lines 1.1747-1.1758
Justinian, Liber V 1.1747-1758
Not analysed yet
CJ. 5. 70. 7. 6b: Imperator Justinianus
Creatione quidem omnimodo sacris scripturis propositis in omni causa celebranda, ipso autem curatore, cuiuscumque vel substantiae vel dignitatis est, praefatum sacramentum pro utiliter rebus gerendis praestante et inventarium publice conscribente, quatenus possint undique res furiosi utiliter gubernari. <a 530 d. K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 5. 70. 7. 6c: Imperator Justinianus
In provinciis vero his omnibus observandis, ut apud praesidem cuiuscumque provinciae et virum religiosissimum episcopum civitatis nec non tres primates memorata creatio procedat, eadem observatione et pro iureiurando et pro inventario et satisdatione et hypotheca rerum curatoris modis omnibus adhibenda. <a 530 d. K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 5. 70. 7. 7: Imperator Justinianus
Tali itaque ordinatione in curatore furiosi disposita, si quid postea ad furiosum pervenerit sive ex hereditate vel successione vel legato vel fideicommisso vel alio quocumque modo, hoc furioso accedat et hoc cum alia eius substantia manibus curatoris tradatur, inventario etiam super his rebus scilicet faciendo: et sub eius cura constituatur, quatenus, si quidem resipuerit furiosus et adquisitionem admiserit, ipsi restituatur. <a 530 d. K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 5. 70. 7. 8: Imperator Justinianus
Sin autem in furore diem suum obierit vel in suam sanitatem perveniens eam repudiaverit, si quidem successio est, ad eos referatur, volentes tamen, id est vel substitutum vel ab intestato heredes vel ad nostrum aerarium: eo scilicet observando, ut hi veniant ad successionem, qui mortis tempore furiosi propinquiores existant ei ad cuius bona vocabantur, si non in medio erat furiosus, omni satisdatione vel cautione, quam per inextricabilem circuitum veteris iuris auctores induxerunt, radicitus excisa: <a 530 d. K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 5. 70. 7. 9: Imperator Justinianus
Legatis autem procul dubio vel fideicommissis ceterisque adquisitionibus furioso adquirendis et substantiae eius adgregandis: sin autem ipse resipuerit et noluerit ea admittere et aperte haec respuerit vel heres eius hoc fecerit, a substantia eius ilico separandis, quasi nec fuerant ab initio ad eum devoluta, et legitimum tramitem ambulantibus, substantiam furiosi neque praegravantibus neque adiuvantibus. <a 530 d. K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 5. 70. 7. 10: Imperator Justinianus
Sin autem curator furiosi secundum nostram legem nominatus decesserit, sub eodem modo eademque observatione alius creabitur: quemadmodum et, si suspectus reperiatur, alter subrogatur. quod etiam veteribus legibus placuit. <a 530 d. K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >