Latin · ~7 min
Lines 1.1759-1.1772
Justinian, Liber V 1.1759-1772
Not analysed yet
CJ. 5. 70. 7. 11: Imperator Justinianus
Haec autem omnia, quae de creationibus curatorum cum per novam definitionem introducta sunt, futuris casibus imponantur et neque antea facti curatores removeantur neque aliquid novum eis accedat, sed antiquo ordine statuti in antiquos quantum ad creationem permaneant terminos: cautione videlicet vel satisdatione, quae antiquitus fuerat introducta, super postea venientibus ad furiosos successionibus minime praestanda. <a 530 d. K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 5. 71. 0. De praediis vel aliis rebus minorum sine decreto non alienandis vel obligandis.
CJ. 5. 71. 1pr. : Imperator Antoninus
Venditio quidem praedii, quod iure pignoris vel in causa iudicati captum et distractum est, ad senatus consultum, quod de alienandis praediis pupillorum vel adulescentium auctore praetore vel praeside provinciae factum est, non pertinet. *ant. a. muciano. *<a 212 pp. Xiii k. Dec. Duobus aspris conss. >
CJ. 5. 71. 1. 1: Imperator Antoninus
Sed si etiam nunc in ea aetate es, cui subveniri solet, aditus competens iudex, an te in integrum restituere debeat, praesente diversa parte causa cognita dispiciet. <a 212 pp. Xiii k. Dec. Duobus aspris conss. >
CJ. 5. 71. 2pr. : Imperator Gordianus
Non est vobis necessaria in integrum restitutio, si tutores vel curatores vestri possessionem, licet pignori nexam, vendiderunt. *gord. a. clearcho et aphrodisio. *<a 239 pp. iii k. febr. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 5. 71. 2. 1: Imperator Gordianus
Quod si creditores id fecerint, ita demum iuxta formam edicti beneficium tibi impertietur, si fraudulenter venditione, participante consilium emptore, damnum tibi inflictum esse doceatur. <a 239 pp. iii k. febr. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 5. 71. 3: Imperatores valer. ,gallien.
Cum emancipatis vobis praedium adquisitum foret, alienari a patre eodemque curatore sine praesidis auctoritate non potuit, maxime si, tamquam suum esset, non tamquam pupillare vendiderit, illibataque vobis persecutio eius manet. *valer. et gallien. aa. theodosiano et aliis. *<a 258 pp. iii non. ian. tusco et basso conss. >
CJ. 5. 71. 4pr. : Imperatores valer. ,gallien.