Latin · ~10 min
Lines 1.390-1.401
Justinian, Liber V 1.390-401
Not analysed yet
CJ. 5. 9. 3. 1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Nec quicquam eaedem feminae ex isdem facultatibus abalienandi in quamlibet extraneam personam vel successionem ex alterius matrimonii coniunctione susceptam praesumant atque habeant potestatem: possidendi tantum ac fruendi in diem vitae, non etiam abalienandi facultate concessa. nam si quid ex isdem rebus in alium quemlibet fuerit ab ea translatum, ex maternis redintegrabitur facultatibus, quo illibata ad hos quos statuimus liberos bona et incorrupta perveniant. <a 382 d. xv k. ian. constantinopoli antonio et syagrio conss. >
CJ. 5. 9. 3. 1a: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Illud etiam addimus legi, ut, si aliquis ex isdem filiis, quos ex priore matrimonio susceptos esse constabit, forte decesserit, matre iam secundis nuptiis funestata, aliis etiam ex eodem matrimonio progenitis liberis superstitibus, id, quod per eandem successionem ab intestato vel ex testamento suae posteritatis mater videbitur consecuta, in diem vitae pro sibi debita portione sola tantum possessione delata, omne his qui supererunt ex priore susceptis matrimonio filiis relinquat nec super istiusmodi facultatibus testandi in quamlibet aliam extraneam personam vel quicquam alienandi habeat potestatem. <a 382 d. xv k. ian. constantinopoli antonio et syagrio conss. >
CJ. 5. 9. 3. 2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quod si nullam ex priore matrimonio habuerit successionem vel natus native decesserint, omne, quod quoquo modo percepit, pleni proprietate iuris obtineat atque ex his nanciscendi dominii et testandi circa quem voluerit liberam habeat potestatem. <a 382 d. xv k. ian. constantinopoli antonio et syagrio conss. >
CJ. 5. 9. 4pr. : Imperatores Honorius, Theodosius
Cum aliis sanctionibus iusserimus materna bona integra ad liberos pervenire, quod tamen mulier mariti largitate perceperit, ex eo tantum liberi coniugio procreati sibi speciale tamquam paternum noverint vindicandum. *honor. et theodos. aa. mariniano pp. *<a a. 422 d. Iii non. nov ravennae honorio xiii et theodosio x aa. conss. >
CJ. 5. 9. 4. 1: Imperatores Honorius, Theodosius
Itaque si habens filios in secundas nuptias fortasse transierit, sponsaliciam largitatem, quam vir secundus contulerit in uxorem, tantummodo filii qui ex secundo matrimonio suscepti sunt pro soliditate possideant, nec prosit liberis ex priore susceptis marito, quod mulier in tertia minime vota migraverit. <a a. 422 d. Iii non. nov ravennae honorio xiii et theodosio x aa. conss. >
CJ. 5. 9. 4. 2: Imperatores Honorius, Theodosius
Quod si posterior vir sine liberis ex eodem matrimonio susceptis decesserit, quidquid ab eo ex sponsalium largitate uxor fuerit consecuta, id sibi iurique suo sciat esse collatum, etiamsi ex priore matrimonio donator filios reliquisse doceatur. <a a. 422 d. Iii non. nov ravennae honorio xiii et theodosio x aa. conss. >