Latin · ~8 min
Lines 1.402-1.417
Justinian, Liber V 1.402-417
Not analysed yet
CJ. 5. 9. 4. 3: Imperatores Honorius, Theodosius
Ad maternas sane veniens vel ex hoc vel ex quodlibet alio titulo facultates omnis posteritas ex quocumque suscepta viro pro debita sibi portione, ut a matre vel spontanea largitate vel per testamentum eius fuerit collata, possideat. <a a. 422 d. Iii non. nov ravennae honorio xiii et theodosio x aa. conss. >
CJ. 5. 9. 4. 4: Imperatores Honorius, Theodosius
Nos enim hac lege id praecipue custodiendum esse decrevimus, ut ex quocumque coniugio suscepti filii patrum suorum sponsalicias retineant facultates. <a a. 422 d. Iii non. nov ravennae honorio xiii et theodosio x aa. conss. >
CJ. 5. 9. 5pr. : Imperatores Theodosius, Valentinianus
Generaliter censemus, quoquo casu constitutiones ante hanc legem mulierem liberis communibus, morte mariti matrimonio dissoluto, quae de bonis mariti ad eam devoluta sunt servare sanxerunt, isdem casibus maritum quoque quae de bonis mulieris ad eum devoluta sunt morte mulieris matrimonio dissoluto communibus liberis servare, nec interesse, si alter pro marito donationem ante nuptias vel pro muliere dotem crediderit offerendam. *theodos. et valentin. aa. florentio pp. *<a 439 d. Vii id. Sept. Constantinopoli theodosio a. Xvii et festo conss. >
CJ. 5. 9. 5. 1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Haec observari praecipimus, licet res ante nuptias donatae, ut adsolet fieri, in dotem a muliere redigantur. <a 439 d. Vii id. Sept. Constantinopoli theodosio a. Xvii et festo conss. >
CJ. 5. 9. 5. 2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Dominium autem rerum, quae liberis vel huius legis vel praeteritarum constitutionum auctoritate servantur, ad liberos pertinere decernimus. itaque defuncto eo, qui eas liberis reservabat, extantes ab omni possessore liberi vindicabunt, consumptas ab heredibus eius exigent, qui eas servare debuerat. <a 439 d. Vii id. Sept. Constantinopoli theodosio a. Xvii et festo conss. >
CJ. 5. 9. 5. 3: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Alienandi sane vel obligandi suo nomine eas res, quae liberis servari praeceptae sunt, eis qui reservaturi sunt adempta licentia est. <a 439 d. Vii id. Sept. Constantinopoli theodosio a. Xvii et festo conss. >
CJ. 5. 9. 5. 4: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Negotia vero liberorum patri utiliter administrare concedimus. <a 439 d. Vii id. Sept. Constantinopoli theodosio a. Xvii et festo conss. >
CJ. 5. 9. 5. 5: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Dividendi quoque res inter eos ipsos liberos parentibus pro suo arbitrio vel eligendi quem voluerint licentiam non negamus. <a 439 d. Vii id. Sept. Constantinopoli theodosio a. Xvii et festo conss. >