Latin · ~9 min
Lines 1.484-1.497
Justinian, Liber V 1.484-497
Not analysed yet
CJ. 5. 11. 1: Imperator Alexander Severus
Frustra existimas actionem tibi competere, quasi promissa dos tibi nec praestita sit, cum neque species ulla nec quantitas promissa sit, sed hactenus nuptiali instrumento adscriptum, quod ea quae nubebat dotem dare promiserit. *alex. a. claudio. *<a 231 pp. K.Aug. pompeiano et peligno conss. >
CJ. 5. 11. 2: Imperator Gordianus
Si pro dote promissa usuras dare socer tuus spopondit, id quod deberi ostenderis competens iudex solvi tibi praecipiet. *gord. a. herodoto. *<a 238 pp. xii k. sept. pio et pontiano conss. >
CJ. 5. 11. 3: Imperator Gordianus
Si, cum ea quae tibi matrimonio copulata est nuberet, is cuius meministi dotem tibi non addita quantitate, sed quodcumque arbitratus fuisset pro ea daturum se rite promisit et interpositae stipulationis fidem non exhibet, competentibus actionibus usus ad repromissi emolumentum iure iudiciorum perveniens: videtur enim boni viri arbitrium stipulationi insertum esse. *gord. a. Claudio. *<a 240 pp. K.Ian. Sabino et venusto conss. >
CJ. 5. 11. 4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si voluntate dotantis in dotali instrumento plura tibi tradita scripsisti quam suscepisti, intellegis de his quae desunt petendis pactum esse consecutum. *diocl. et maxim. aa. et cc. rufo. *<a 293 s. Non.April. Aa. Conss. >
CJ. 5. 11. 5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si pro te pater marito tuo stipulanti promisit dotem, non tibi, sed marito contra successores soceri competit actio. *diocl. et maxim. aa. Et cc. Dasumianae. *<a 293 d. Viii k. Dec. Aa. Conss. >
CJ. 5. 11. 6: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Ad exactionem dotis, quam semel praestari placuit, qualiacumque sufficere verba censemus, sive scripta fuerint, sive non, etiamsi stipulatio in pollicitatione rerum dotalium minime fuerit subsecuta. *theodos. et valentin. aa. hierio pp. *<a 428 d. x k. Mart. constantinopoli felice et tauro conss. >
CJ. 5. 11. 7pr. : Imperator Justinianus
Si pater dotem pro filia simpliciter dederit vel pro filio ante nuptias donationem fecerit, habeat autem filius vel in potestate constitutus vel forte emancipatus res maternas vel ex alio modo tales, quae adquisitionem effugiunt, quarum usus fructus solus apud patrem remanet, vel quocumque modo poterat quasdam actionem contra patrem habere, dubitabatur apud veteres, utrumne videatur pater ex ipso debito dotis vel ante nuptias donationis fecisse promissionem vel dationem, ut sese ab huiusmodi nexu liberet, an debitum quidem remanet in sua natura, liberalitas autem paterna dotem vel ante nuptias donationem dare suggessit. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. K. nov. post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >