Latin · ~8 min
Lines 1.498-1.508
Justinian, Liber V 1.498-508
Not analysed yet
CJ. 5. 11. 7. 1: Imperator Justinianus
Et in tali dubitatione multa pars legislatorum sese divisit, alio etiam incremento huiusmodi quaestioni addito, si forte dixerit in instrumento dotali ex rebus paternis et maternis dotem vel ante nuptias donationem dare, utrum pro dimidia parte videtur datio vel promissio facta esse, an pro rata portione utriusque substantiae. <a 531 d. K. nov. post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 5. 11. 7. 2: Imperator Justinianus
Utramque igitur dubitationem certo fini tradentes sancimus, si quidem nihil addendum existimaverit, sed simpliciter dotem vel ante nuptias donationem dederit vel promiserit, ex sua liberalitate hoc fecisse intellegi, debito in sua figura remanente. neque enim leges incognitae sunt, quibus cautum est omnimodo paternum esse officium dotes vel ante nuptias donationes pro sua dare progenie. <a 531 d. K. nov. post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 5. 11. 7. 3: Imperator Justinianus
Et liberalitas itaque talis maneat vera et inrevocabilis et puro nomine liberalitas, et debitum suam sequatur fortunam. <a 531 d. K. nov. post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 5. 11. 7. 4: Imperator Justinianus
Ubi autem ex rebus tam suis quam maternis vel aliis quae non adquiruntur vel ex suis debitis dixerit fecisse huiusmodi liberalitates, tunc si quidem penitus inopia tentus est, ex illis videri rebus dotem vel ante nuptias donationem esse datam, quae ad filios vel filias pertinent. <a 531 d. K. nov. post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 5. 11. 7. 5: Imperator Justinianus
Si vero et ipse substantiam idoneam possidet, et in hoc casu de suo patrimonio dotem vel ante nuptias donationem dedisse intellegatur. poterat enim secundum suas vires dotem pro filia vel ante nuptias donationem pro filio dare et consentire filiis suis, quando voluerint partem vel forte totam suam substantiam quam habent paternae liberalitati pro dote et ante nuptias donatione adgregare, ut re vera appareat, quid ipse vult dare et quid de substantia filiorum proficiscitur ,ne, dum effuso sermone sese iactet, in promptum incidat sui periculum. <a 531 d. K. nov. post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 5. 12. 0. De iure dotium.