Latin · ~8 min
Lines 1.664-1.675
Justinian, Liber V 1.664-675
Not analysed yet
CJ. 5. 13. 1. 13: Imperator Justinianus
Accedit ei et alia species a rei uxoriae actione. si quando etenim extraneus dotem dabat nulla stipulatione vel pacto pro restitutione eius in suam personam facto, quisquis is fuerat, mulier habebat rei uxoriae actionem: quod antea in ex stipulatu actione non erat. stipulatione autem vel pacto interposito stipulator vel is qui paciscebatur habebat vel ex stipulatu vel praescriptis verbis civilem actionem. <a 530 d. K.Nov. Lampadio et oreste conss. >
CJ. 5. 13. 1. 13a: Imperator Justinianus
In praesenti autem non sic esse volumus, sed si non specialiter extraneus dotem dando in suam personam dotem stipulatus est vel pactum fecerit, tunc praesumatur mulier ipsa stipulationem fecisse, ut ei dos ex huiusmodi casu accedat. <a 530 d. K.Nov. Lampadio et oreste conss. >
CJ. 5. 13. 1. 13b: Imperator Justinianus
Neque enim in hac specie volumus videri extraneum tacitam stipulationem fecisse, ne, quod pro mulieribus introduximus, hoc adversus mulieres convertatur. immo magis in huiusmodi dotibus, quae ab extraneis dantur vel promittuntur, ipsa mulier videatur fecisse tacitam stipulationem, nisi expressim extraneus sibi dotem reddi pactus fuerit vel stipulatus, cum donasse magis mulieri quam sibi aliquid ius servasse extraneus non stipulando videtur. <a 530 d. K.Nov. Lampadio et oreste conss. >
CJ. 5. 13. 1. 13c: Imperator Justinianus
Extraneum autem intellegimus omnem citra parentem per virilem sexum adscendentem et in potestate dotandam personam habentem: parenti enim tacitam ex stipulatu actionem donamus. <a 530 d. K.Nov. Lampadio et oreste conss. >
CJ. 5. 13. 1. 14: Imperator Justinianus
Et hoc ex rei uxoriae actione simili modo ex stipulatu actioni accommodandum est. si quando etenim post solutum matrimonium dos a patre petebatur, si quidem rei uxoriae fuerat actio, non poterat solus pater sine consensu filiae suae agere :et si necdum actione mota ab hac luce fuerat subtractus et si lis contestata esset, ad filiam quasi proprium patrimonium dos revertebatur. <a 530 d. K.Nov. Lampadio et oreste conss. >
CJ. 5. 13. 1. 14a: Imperator Justinianus
Quod non erat in ex stipulatu actione: ibi enim et solus exactionem habebat consensu filiae non expectato et, si decedebat, ad suos heredes transmittebat. sed rei uxoriae ius et in ex stipulatu actionem transponere satis humanum, satis pium, satis utile matrimoniis est. <a 530 d. K.Nov. Lampadio et oreste conss. >