Latin · ~9 min
Lines 1.676-1.691
Justinian, Liber V 1.676-691
Not analysed yet
CJ. 5. 13. 1. 15: Imperator Justinianus
Et cum lex iulia fundi dotalis italici alienationem prohibebat fieri a marito non consentiente muliere, hypothecam autem nec si mulier consentiebat, interrogati sumus, si oportet huiusmodi sanctionem non super italicis tantummodo fundis, sed pro omnibus locum habere. <a 530 d. K.Nov. Lampadio et oreste conss. >
CJ. 5. 13. 1. 15a: Imperator Justinianus
Placet itaque nobis eandem observationem non tantum in italicis fundis, sed etiam in provincialibus extendi. cum autem hypothecam etiam ex hac lege donavimus, sufficiens habet remedium mulier, et si maritus fundum alienare voluerit. <a 530 d. K.Nov. Lampadio et oreste conss. >
CJ. 5. 13. 1. 15b: Imperator Justinianus
Sed ne ex consensu mulieris hypothecae eius minuantur, necessarium est et in hac parte mulieribus subvenire hoc tantummodo addito, ut fundum dotalem non solum hypothecae titulo dare nec consentiente muliere maritus possit, sed nec alienare ,ne fragilitate naturae suae in repentinam deducatur inopiam. <a 530 d. K.Nov. Lampadio et oreste conss. >
CJ. 5. 13. 1. 15c: Imperator Justinianus
Licet enim anastasiana lex de consentientibus mulieribus vel suo iuri renuntiantibus loquitur, tamen eam intellegi oportet in res mariti vel dotis quidem, aestimatas autem, in quibus dominium et periculum mariti est: in fundo autem inaestimato, qui et dotalis proprie nuncupatur, maneat ius intactum, ex lege quidem iulia imperfectum, ex nostra autem auctoritate plenum atque in omnibus terris effusum et non tantum italicis et sola hypotheca conclusum. <a 530 d. K.Nov. Lampadio et oreste conss. >
CJ. 5. 13. 1. 16: Imperator Justinianus
Illud etiam generaliter praesenti addere sanctioni necessarium esse duximus, ut, si qua pacta intercesserint vel pro restitutione dotis vel pro tempore vel pro usuris vel pro alia quacumque causa, quae nec contra leges nec contra constitutiones sunt, ea observentur. <a 530 d. K.Nov. Lampadio et oreste conss. >
CJ. 5. 13. 1. 16a: Imperator Justinianus
Sin autem repudio matrimonium fuerit dissolutum, omnia iura, quae ex theodosiana vel nostra lege descendunt, immutilata custodiantur. <a 530 d. K.Nov. Lampadio et oreste conss. >
CJ. 5. 13. 1. 16b: Imperator Justinianus
Simili modo ea, quae anastasianae legi pro his quae bona gratia separantur enumerata sunt, firma illibataque permaneant. <a 530 d. K.Nov. Lampadio et oreste conss. >
CJ. 5. 13. 1. 16c: Imperator Justinianus
Et generaliter quidquid sacratissimis constitutionibus vel libris prudentium cautum est, quod non contrarium huic legi inveniatur, et hoc in sua maneat firmitate et ex stipulatu actioni adgregetur, licet in re uxoria tractatum est. <a 530 d. K.Nov. Lampadio et oreste conss. >