Latin · ~9 min
Lines 1.692-1.704
Justinian, Liber V 1.692-704
Not analysed yet
CJ. 5. 13. 1. 16d: Imperator Justinianus
Quae omnia in his tantummodo dotibus locum habere censemus, quae post hanc legem datae fuerint vel promissae vel etiam sine scriptis habitae: instrumenta enim iam confecta viribus suis carere non patimur, sed suum expectare eventum. <a 530 d. K.Nov. Lampadio et oreste conss. >
CJ. 5. 14. 0. De pactis conventis tam super dote quam super donatione ante nuptias et paraphernis.
CJ. 5. 14. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Legem, quam dixisti, cum dotem pro alumna dares, servari oportet, nec obesse tibi debet, quod dici solet ex pacto actionem non nasci: tunc enim hoc dicimus, cum pactum nudum est: alioquin cum pecunia datur et aliquid de reddenda ea convenit, utilis est condictio. *sev. et ant. aa. nicae. *<a 206 pp. Vii k. febr. albino et aemiliano conss. >
CJ. 5. 14. 2: Imperator Antoninus
Fructus praediorum in dotem datorum si secundum pactum sumptibus tuis tuorumque servierunt, repeti non posse ambigere non debes. *ant. a. theodotae. *<a 213 d. xi k. april antonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 5. 14. 3: Imperator Gordianus
Quamvis pater tuus, cum te nuptui collocaret, pactus sit, ut, si maritus tuus superstitibus filiis communibus in matrimonio decessisset, pars dotis liberorum nomine retineatur, eiusmodi tamen conventio, quominus actionem integrae dotis habeas, proficere non potest. *gord. a. torquatae. *<a 239 d. vi id. ian. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 5. 14. 4: Imperator Gordianus
Pactum dotale, quo matrem convenisse cum patre tuo proponis, ut, si in matrimonio decessisset, tibi et fratribus tuis dos restitueretur, si stipulatio ex persona vestra, cum in potestate patris constituti non essetis, legitima minus intercessit, defuncta ea in matrimonio actionem vobis quaerere non potuit. sed si obligatione verborum rite intercedente dotis petitionem habere potuisti, maxime si ad vinculum potestatis patriae non attigeris, petitionem exsequi non prohiberis. *gord. a. agatho. *<a 240 pp. V id. iun. sabino et venusto conss. >
CJ. 5. 14. 5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Hereditas extraneis testamento datur. cum igitur adfirmes dotali instrumento pactum interpositum esse vice testamenti, ut post mortem mulieris bona eius ad te pertinerent, quae dotis titulo tibi non sunt obligata, intellegis te nulla actione posse convenire heredes seu successores eius, ut tibi restituantur, quae nullo modo debentur. *diocl. et maxim. aa. claudio. *<a 290 pp. non. febr. ipsis iiii et iii aa. conss. >