Latin · ~11 min
Lines 1.771-1.784
Justinian, Liber V 1.771-784
Not analysed yet
CJ. 5. 16. 13pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si quidem ante donationem possessionis in te iure, ut dicis, a marito collatam praedium ab eodem creditori obligatum fuit, alienationem eius salvo iure debiti (si tamen iuris ratio actionem eius non excludit) factam esse dubium non est. *diocl. et maxim. aa. rufinae. *<a 286 pp. Xii k. iul. maximo ii et aquilino conss. >
CJ. 5. 16. 13. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quod si donatione iure celebrata eo, quod vel ante nuptias facta est vel in isdem casibus, in quibus etiam constante matrimonio donatio procedere potest, obligatio insecuta est, factum mariti, quem diem suum obisse memorasti, iuri tuo officere non posse certum est. <a 286 pp. Xii k. iul. maximo ii et aquilino conss. >
CJ. 5. 16. 14pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ex verbis, quae in postremis iudiciis inseruntur, licet ad fideicommissum vel legatum utilia sunt, non omnimodo legati vel fideicommissi persecutio datur, sed ita demum, si relinquendi studio huiusmodi verba fuerint adscripta. unde te voluntatis, non iuris quaestionem in preces tuas contulisse palam est. *diocl. et maxim. aa. Octavianae. *<a 290 pp. iii non. oct. ipsis aa. conss. >
CJ. 5. 16. 14. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum igitur lecto testamento animadvertimus maritum tuum ex praecedente donatione dominium tibi conservasse securitatique tuae ad obtinendam proprietatem cavisse ,inditorum verborum conceptio non fideicommissum relictum ostendit, sed ex senatus consulti auctoritate liberalitatem mariti tui, cui custodiendae etiam moriens prospexit, quatenus firmare potuit dominium, mortis tempore tibi esse addictam. <a 290 pp. iii non. oct. ipsis aa. conss. >
CJ. 5. 16. 15pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si non verum contractum pater vester gessit, sed sub specie venditionis donationem possessionis in matrem vestram contulit, nec ex bonis, quae in persona patris vestri permansisse videbantur, ob primipilum indemnitati fiscali satisfieri potuit, licet in eadem donandi voluntate perseverasse eum probari potest, ex eadem possessione ad supplendam pecuniam, quae ex bonis ab eo relictis colligi nequivit, conferendum est. *diocl. et maxim. aa. iustiniano et aliis. *<a 291 pp. Iiii k. febr. tiberiano et dione conss. >
CJ. 5. 16. 15. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quod si liberalitatis tenorem mutata voluntate pater tuus interrupit, in hereditate eius dominium resedisse nulla dubitatio est. <a 291 pp. Iiii k. febr. tiberiano et dione conss. >
CJ. 5. 16. 16: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si filii tui emancipati matris hereditatem sibi adquisierunt, proba apud praesidem provinciae non donandi animo te nomine uxoris tuae praedia comparasse, sed nominis dumtaxat eius titulo usum per possessionem rerum a venditoribus tibi traditarum dominum esse effectum, ut comprehensa filiorum tuorum iniuria proprietatis ius incolume perseveret. nam si largiendi propositio id te fecisse constiterit, pecuniae tibi persecutio competit. *diocl. et maxim. aa. theodoro. *<a 291 pp. vi id. mart. tiberiano et dione conss. >