Latin · ~11 min
Lines 1.785-1.800
Justinian, Liber V 1.785-800
Not analysed yet
CJ. 5. 16. 17: Imperatores Diocletianus, Maximianus
De his, quae extra dotem in domum illata a marito erogata commemoras, si quidem te donante consumpta sunt, intellegis adversus heredes non nisi in quantum locupletior fuit habere te actionem: si vero contra voluntatem tuam, omnia tibi restitui oportere. *diocl. et maxim. aa. et cc. capitolinae. *<a 293 sub die viii k. Mai. heracliae aa. conss. >
CJ. 5. 16. 18: Imperatores Diocletianus, Maximianus
A marito in uxorem donatione collata matrimonii tempore nec initio dominium transferri potest nec post, si divortium intercesserit vel prior persona quae liberalitatem accepit rebus humanis fuerit exempta vel ab eo qui donavit fuerit revocata, potest convalescere. *diocl. et maxim. aa. et cc. maternae. *<a 293 sub die iiii k. iul. serdicae aa. conss. >
CJ. 5. 16. 19: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si constante matrimonio tibi mater domum tradidit, hanc in tuis fecit bonis. *diocl. et maxim. aa. et cc. dionysiae. *<a 294 d. Id.Iul. Philippopoli cc. conss. >
CJ. 5. 16. 20: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Creditor debito soluto de pignore liberato nihil ad uxorem debitoris quondam transferre potuit. sed nec consensus eiusdem debitoris per eum qui creditor fuit accedens imaginariae factae venditioni ad dominium transferendum prodesse quicquam potuit, cum tam ea quae simulatae aguntur, quam quae in uxorem a marito donationis causa tempore matrimonii procedunt, propter iuris civilis interdictum (cum proponas uxorem superstite marito rebus humanis exemptam) pro infectis habeantur. *diocl. et maxim. aa. et cc. claudiae. *<a 294 d. V id. aug. viminaci cc. conss. >
CJ. 5. 16. 21: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si propriis habitis contractibus quam acceperas mutuam pecuniam pro marito donationis causa erogasti, cum nec ad dignitatem profuerit nec locupletior sit factus, intellegis nullam tibi contra eum competere actionem. *diocl. et maxim. aa. et cc. cacaliae. *<a 294 d. Iii id. aug. viminaci cc. conss. >
CJ. 5. 16. 22: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Maritus manumissionis causa servum mulieri constante matrimonio donare potest. *diocl. et maxim. aa. et cc. arsinoae. *<a 294 s. K.Aug. Sirmi cc. conss. >
CJ. 5. 16. 23: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si te in vacuam possessionem praedii socrus tua titulo donationis ante matrimonium vel post induxit, ad rescindendam donationem paenitentia nihil proficit. *diocl. et maxim. aa. et cc. caecilianae. *<a 294 s. K.Nov. Brundisii cc. conss. >
CJ. 5. 16. 24pr. : Imperator Constantinus
Res uxoris, quae vel successione qualibet vel emptione vel etiam largitione viri in eam ante reatum iure pervenerant, damnato ac mortuo ex poena marito vel in servilem condicionem ex poenae qualitate deducto, illibatas esse praecipio nec alieni criminis infortunio stringi uxorem, cum paternis maternisve ac propriis frui eam integro legum statu religiosum sit. *const. a. petronio probiano. *<a 321 d. Iii k. mart. serdicae crispo ii et constantino ii cc. conss. >