Latin · ~10 min
Lines 1.78-1.91
Justinian, Liber V 1.78-91
Not analysed yet
CJ. 5. 1. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Alii desponsata renuntiare condicioni ac nubere alii non prohibetur. *diocl. et maxim. aa. et cc. bianori. *<a 293 d. xviii k. mai. aa. conss. >
CJ. 5. 1. 2: Imperator Constantinus
Si is, qui puellam suis nuptiis pactus est, intra biennium exsequi nuptias in eadem provincia degens supersederit, eiusque spatii fine decurso in alterius postea coniunctionem puella pervenerit, nihil fraudis ei sit, quae nuptias maturando vota sua diutius ludi non passa est. *const. a. et const. c. ad pacatianum pu. *<a 332 d. prid. id. april. marcianopoli pacatioano et hilarianoconss. >
CJ. 5. 1. 3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Arris sponsaliorum nomine datis, si interea sponsus vel sponsa decesserit, quae data sunt iubemus restitui, nisi causam, ut nuptiae non celebrentur, defuncta persona iam praebuit. *grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio pp. *<a 380 d. xv k. iul. thessalonicae gratiano v et theodosio aa. conss. >
CJ. 5. 1. 4pr. : Imperatores Honorius, Theodosius
Si pater pactum de filiae nuptiis inierit et humana sorte consumptus ad vota non potuerit pervenire, id inter sponsos firmum ratumque permaneat, quod a patre docebitur definitum, nihilque permittatur habere momenti, quod cum defensore, ad quem minoris commoda pertinebunt, docebitur fuisse transactum. *honor. et theodos. aa. ad marinianum pp. *<a 422 d. iiii non. nov. ravennae honorio xiii et theodosio x aa. conss. >
CJ. 5. 1. 4. 1: Imperatores Honorius, Theodosius
Periniquum est enim, ut contra patriam voluntatem redempti forsitan tutoris aut curatoris admittatur arbitrium, cum plerumque etiam ipsius feminae adversus commoda propria inveniatur laborare consilium. <a 422 d. iiii non. nov. ravennae honorio xiii et theodosio x aa. conss. >
CJ. 5. 1. 5pr. : Imperatores Leo, Anthemius
Mulier iuris sui constituta arrarum sponsalium nomine usque ad duplum teneatur, id est in id quod accepit et aliud tantundem nec amplius, si post completum vicesimum quintum annum vel post impetratam veniam aetatis atque in competenti iudicio comprobatam huiusmodi arras suscepit: in simplum autem, id est tantummodo quod accepit, si minoris aetatis est, sive virgo sive vidua sit, sive per se sive per tutorem vel curatorem vel aliam personam easdem arras acceperit. *leo et anthem. aa. erythrio pp. *<a 472 d. k. iul. constantinopoli marciano cons. >
CJ. 5. 1. 5. 1: Imperatores Leo, Anthemius
Patrem vero vel matrem, legitimae videlicet aetatis constitutos, sive simul sive separatim arras pro filia susceperint, avum autem vel proavum pro nepte seu pronepte in duplum tantummodo convenit teneri. <a 472 d. k. iul. constantinopoli marciano cons. >