Latin · ~9 min
Lines 1.92-1.104
Justinian, Liber V 1.92-104
Not analysed yet
CJ. 5. 1. 5. 2: Imperatores Leo, Anthemius
Quae ita custodiri censemus, si non propter personam vel condicionem aut aliam causam legibus vel generalibus constitutionibus interdictam futurum matrimonium constare prohibetur: tunc enim quasi nullo facto, utpote sine causa easdem arras praestitas tantummodo reddi consequens esse praecipimus. <a 472 d. k. iul. constantinopoli marciano cons. >
CJ. 5. 1. 5. 3: Imperatores Leo, Anthemius
Hoc quoque his adicimus, ut etiam, si legibus prohibitae non sint speratae nuptiae, post arras autem sponsalicias sponsa coniugium sponsi propter turpem vel impudicam conversationem aut religionis vel sectae diversitatem recusaverit vel eo, quod quasi vir coitum, ex quo spes subolis oritur, facere non potuerit, vel ob aliam iustam excusationis causam, si quidem probatum fuerit ante datas easdem arras sponsalicias hoc idem mulierem vel parentes eius cognovisse, sibi debeant imputare. <a 472 d. k. iul. constantinopoli marciano cons. >
CJ. 5. 1. 5. 4: Imperatores Leo, Anthemius
Sin vero horum ignari sponsalicias arras susceperint vel post arras datas aliqua iusta causa paenitentiae intercesserit, isdem tantummodo redditis super alterius simpli poena liberi custodiantur. <a 472 d. k. iul. constantinopoli marciano cons. >
CJ. 5. 1. 5. 5: Imperatores Leo, Anthemius
Quae omnia simili modo etiam de sponsis super recipiendis nec ne arris praestitis custodiri censemus: quadrupli videlicet poena, quae anterioribus legibus definita erat, in qua et arrarum quantitas imputabatur, cessante, nisi specialiter aliud ex communi consensu inter contrahentes de eadem quadrupli ratione placuit. <a 472 d. k. iul. constantinopoli marciano cons. >
CJ. 5. 1. 5. 6: Imperatores Leo, Anthemius
Extra definitionem autem huius legis si cautio poenam stipulationis continens fuerit interposita, ex utraque parte nullas vires habebit, cum in contrahendis nuptiis libera potestas esse debet. <a 472 d. k. iul. constantinopoli marciano cons. >
CJ. 5. 2. 0. Si rector provinciae vel ad eum pertinentes sponsalia dederint.
CJ. 5. 2. 1pr. : Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Si quis in potestate publica positus atque honore administrandarum provinciarum, qui parentibus aut tutoribus aut curatoribus aut ipsis quae matrimonium contracturae sunt potest esse terribilis, arras sponcalicias dederit, iubemus, ut deinceps, sive parentes sive eadem mutaverint voluntatem, non modo iuris laqueis liberentur poenaeque statutae expertes sint, sed extrinsecus data pignora lucrativa habeant, si ea non putent esse reddenda. *grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio pp. *<a 380 d. xv k. iul. Thessalonicae gratiano v et theodosio aa. Conss. >