Latin · ~9 min
Lines 1.801-1.812
Justinian, Liber V 1.801-812
Not analysed yet
CJ. 5. 16. 24. 1: Imperator Constantinus
Et donatio maritalis ante tempus criminis ac reatus collata in uxorem, quia pudicitiae praemio cessit, observanda est, tamquam si maritum eius natura, non poena subduxerit. <a 321 d. Iii k. mart. serdicae crispo ii et constantino ii cc. conss. >
CJ. 5. 16. 24. 2: Imperator Constantinus
Sin autem aqua et igni interdictum erit vel deportatio illata, non tamen mors ex poena subsecuta, donationes a viro in uxorem collatae adhuc in pendenti maneant ,quia nec matrimonium huiusmodi casibus dissolvitur, ita ut, si usque ad vitae suae tempus maritus eas non revocaverit, ex morte eius confirmentur: fisco nostro ad easdem res nullam in posterum communionem habituro. <a 321 d. Iii k. mart. serdicae crispo ii et constantino ii cc. conss. >
CJ. 5. 16. 25pr. : Imperator Justinianus
Donationes, quae parentes in liberos cuiuscumque sexus in potestate constitutos conferunt vel uxor in suum maritum vel maritus in suam uxorem vel alteruter eorum in aliam personam, cui constante matrimonio donare non licet, vel ipsae aliae personae in eam cui donare non poterant, ita firmas esse per silentium donatoris vel donatricis sancimus, si usque ad quantitatem legitimam vel eam excedentes actis fuerint intimatae. nam amplioris quantitatis donationem minime intimatam nec per silentium eius qui donavit confirmari concedimus. *iust. a. menae pp. *<a 528 d. Iii id. Dec. Dn. Iustiniano a. ii cons. >
CJ. 5. 16. 25. 1: Imperator Justinianus
Sin vero specialiter eas in suprema voluntate donator vel donatrix confirmaverit ,sine ulla distinctione ratae habebuntur, ita tamen ut, si quidem ultra lege finitam quantitatem expositae minime actis intimatae fuerint, specialis earum confirmatio ex eo tempore vim habeat, ex quo eaedem donationes confirmatae sunt. <a 528 d. Iii id. Dec. Dn. Iustiniano a. ii cons. >
CJ. 5. 16. 25. 2: Imperator Justinianus
Sin vero vel non amplior sit donatio vel, cum amplior esset, in actis insinuata sit, tunc et silentium donatoris vel donatricis et specialis confirmatio ad illud tempus referatur, quo donatio conscripta sit: sicut et alias ratihabitiones negotiorum ad illa reduci tempora oportet, in quibus contracta sunt. nec in ceterum subtilem divisionem facti vel iuris introduci posse. <a 528 d. Iii id. Dec. Dn. Iustiniano a. ii cons. >
CJ. 5. 16. 26: Imperator Justinianus
Donationes, quas divinus imperator in piissimam reginam suam coniugem vel illa in serenissimum maritum contulerit, ilico valere sancimus et plenissimam habere firmitatem, utpote imperialibus contractibus legis vicem obtinentibus minimemque opitulatione quadam extrinsecus egentibus. *iust. a. menae pp. *<a 529 d. viii id. April. Constantinopoli decio vc. Cons. >