Latin · ~8 min
Lines 1.856-1.867
Justinian, Liber V 1.856-867
Not analysed yet
CJ. 5. 17. 8. 4b: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si vero causam probaverit intentatam, tunc eam et dotem recuperare et ante nuptias donationem lucro habere aut legibus vindicare censemus et nubendi post annum ei, ne quis de prole dubitet, permittimus facultatem. <a 449 d. V id. Ian. Protogene et asterio conss. >
CJ. 5. 17. 8. 5: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Virum etiam, si mulierem interdicta arguerit attemptantem, tam dotem quam ante nuptias donationem sibi habere seu vindicare uxoremque, si velit, statim ducere hac iusta definitione sancimus. sin autem aliter uxori suae renuntiare voluerit, dotem redhibeat et ante nuptias donationem amittat. <a 449 d. V id. Ian. Protogene et asterio conss. >
CJ. 5. 17. 8. 6: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Servis scilicet seu ancillis puberibus, si crimen adulterii vel maiestatis ingeritur, tam viri quam mulieris ad examinandam causam repudii, quo veritas aut facilius eruatur aut liquidius detegatur, si tamen alia documenta defecerint, quaestionibus subdendis. super plagis etiam, prout dictum est, illatis ab alterutro commovendis easdem probationes (quoniam non facile quae domi geruntur per alienos poterunt confiteri) volumus observari. <a 449 d. V id. Ian. Protogene et asterio conss. >
CJ. 5. 17. 8. 7: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si vero filio seu filiis, filia seu filiabus extantibus repudium missum est, omne quidquid ex nuptiis lucratum est filio seu filiis, filiae seu filiabus post mortem accipientis servari, id est si pater temere repudium miserit, donationem ante nuptias a matre servari, si mater, dotem ipsam eidem vel eisdem filio seu filiae patre moriente dimitti censemus: patri videlicet vel matri in scribendis filiis heredibus, unum seu unam vel omnes si scribere vel uni ex his donare velit, electione servata. <a 449 d. V id. Ian. Protogene et asterio conss. >
CJ. 5. 17. 8. 7a: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Nec ullam alienandi seu supponendi memoratas res permittimus facultatem: sed si aliquid ex isdem rebus defuerit, ab heredibus seu earum detentatoribus, si tamen non ipsos heredes scripserit aut scripti filii non adierint, praecipimus resarciri, ut etiam hoc modo inconsulti animi ad repudium mittendum detrimento retrahantur. <a 449 d. V id. Ian. Protogene et asterio conss. >
CJ. 5. 17. 8. 8: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Pactiones sane, si quae adversus praesentia scita nostrae maiestatis fuerint attemptandae, tamquam legum contrarias nullam habere volumus firmitatem. <a 449 d. V id. Ian. Protogene et asterio conss. >