Latin · ~9 min
Lines 1.868-1.879
Justinian, Liber V 1.868-879
Not analysed yet
CJ. 5. 17. 9: Imperator Anastasius
Si constante matrimonio communi consensu tam mariti quam mulieris repudium sit missum, quo nulla causa continetur, quae consultissimae constitutioni divae memoriae theodosii et valentiniani inserta est, licebit mulieri non quinquennium expectare, sed post annum ad secundas nuptias convolare. *anastas. a. theodoro. *<a 497 d. Xv k. mart. anastasio a. ii cons. >
CJ. 5. 17. 10: Imperator Justinianus
In causis iam dudum specialiter definitis, ex quibus recte mittuntur repudia, illam addimus, ut, si maritus uxori ab initio matrimonii usque ad duos continuos annos computandos coire minime propter naturalem imbecillitatem valeat, possit mulier vel eius parentes sine periculo dotis amittendae repudium marito mittere, ita tamen, ut ante nuptias donatio eidem marito servetur. *iust. a. menae pp. *<a 528 d. iii id. dec. dn. iustiniano a. pp. Ii cons. >
CJ. 5. 17. 11pr. : Imperator Justinianus
Iubemus, ut, quicumque mulierem cum voluntate parentium aut, si parentes non habuerit, sua voluntate maritali adfectu in matrimonium acceperit, etiamsi dotalia instrumenta non intercesserint nec dos data fuerit, tamquam si cum instrumentis dotalibus tale matrimonium processisset, firmum coniugium eorum habeatur: non enim dotibus, sed adfectu matrimonia contrahuntur. *iust. a. hermogeni mag. off. *<a 533 d. Xv k. Dec. Constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons. >
CJ. 5. 17. 11. 1: Imperator Justinianus
Si quis autem eam, quam sine dote uxorem acceperat, a coniugio suo repellere voluerit, non alias ei hoc facere licebit, nisi talis culpa intercesserit, quae a nostris legibus condemnatur. <a 533 d. Xv k. Dec. Constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons. >
CJ. 5. 17. 11. 1a: Imperator Justinianus
Si vero sine culpa eam reiecerit vel ipse talem culpam contra innocentem mulierem commiserit, compellatur ei quartam partem propriae substantiae pro rata portione persolvere, ut, si quidem quadringentarum librarum auri vel amplius vir substantiam habeat, centum libras auri mulieri praestet et nihil amplius, etsi quantamcumque substantiam possideat: sin vero minus quadringentis libris auri puta substantia eius fuerit, tunc quarta pars computatione facta purae substantiae eius usque ad minimam quantitatem mulieri detur. <a 533 d. Xv k. Dec. Constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons. >
CJ. 5. 17. 11. 1b: Imperator Justinianus
Eodem modo servando et in mulieribus, quae indotatae constitutae sine culpa mariti constitutionibus cognita eos repudiaverint vel ipsae culpam innocenti marito praebuerint, ut ex utraque parte aequa lance et aequitas et poena servetur. <a 533 d. Xv k. Dec. Constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons. >