Latin · ~10 min
Lines 1.880-1.894
Justinian, Liber V 1.880-894
Not analysed yet
CJ. 5. 17. 11. 1c: Imperator Justinianus
Hoc lucro quartae partis filiis quidem non extantibus ipsis viro et mulieri competenti et ab his quo modo voluerint disponendo, filiis autem et deinceps personis ex eodem matrimonio intervenientibus eis servando ad similitudinem dotis et propter nuptias donationis per omnia, quae super his statuta sunt. <a 533 d. Xv k. Dec. Constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons. >
CJ. 5. 17. 11. 2: Imperator Justinianus
Inter culpas autem uxoris constitutionibus enumeratas et has addimus, si forte uxor sua ope vel ex industria abortum fecerit, vel ita luxuriosa est, ut commune lavacrum viris libidinis causa habere audeat, vel, dum est in matrimonio, alium maritum fieri sibi conata fuerit. <a 533 d. Xv k. Dec. Constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons. >
CJ. 5. 17. 11. 2a: Imperator Justinianus
Et in his enim causis locum habere constitutiones sancimus, quae de culpa tam mariti quam uxoris loquuntur, ut, quemadmodum dos et donatio propter nuptias perit, ita et mulieres indotatae in quartam partem, quam et viris et mulieribus ex hac lege destinavimus, amissionis periculum sustineant. <a 533 d. Xv k. Dec. Constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons. >
CJ. 5. 17. 11. 2b: Imperator Justinianus
Iudicio de moribus, quod antea quidem in antiquis legibus positum erat, non autem frequentabatur, penitus abolito: omnibus etenim causis requisitis et perlectis, quas antiquitas introducebat, nihil validum praeter eas, quas anteriores constitutiones et praesens dispositio introduxit, invenimus. <a 533 d. Xv k. Dec. Constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons. >
CJ. 5. 18. 0. Soluto matrimonio dos quemadmodum petatur.
CJ. 5. 18. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Dubium non est post aestimationem dotis pactione vel stipulatione interposita, ut ipsae res, si dissoluto matrimonio extarent, uxori reddantur, ancillas cum partu ex stipulatu iudicio restitui oportere. *sev. et ant. aa. geminae. *<a 197 pp. iii id. april. laterano et rufino conss. >
CJ. 5. 18. 2: Imperatores Severus, Antoninus
Secundum rationem iuris existimas restitui tibi debere dotem a fisco, qui bona damnati patris tui suscepit. licet enim viro quondam tuo pater tuus heres extiterit, attamen iuri tuo hoc derogari non potest, cum et ipse pater sine voluntate tua nec exigere nec accipere dotem poterat. *sev. et ant. aa. aquiliae. *<a 207 pp. prid. non. april. apro et maximo conss. >
CJ. 5. 18. 3: Imperator Antoninus
Si ignorans statum erotis ut liberum duxisti et dotem dedisti isque postea servus est iudicatus, dotem ex peculio recipies et si quid praeterea tibi debuisse eum apparuerit. filii autem tui, ut ex libera nati incerto tamen patre, spurii ingenui intelleguntur. *ant. a. hostiliae. *<a 215 pp. vi k. sept. laeto ii et cereale conss. >