Latin · ~9 min
Lines 1.105-1.120
Justinian, Liber VI 1.105-120
Not analysed yet
CJ. 6. 2. 7: Imperator Alexander Severus
Si is, cui te pecuniam ad matrem tuam perferendam dedisse proponis, parva quantitate numerata reliquam in usus suos convertit, furtum fecit. *alex. a. dato. *<a 228 pp. prid. id. iun. modesto et probo conss. >
CJ. 6. 2. 8: Imperator Alexander Severus
Etiam furti actione tributorum exactor tenetur, si non cessante te in tributoria exactione sciens, quod nihil deberetur, ancillam tui iuris abduxit aut vendidit. quae res facit, ut nec emptor usucaperet vindicatioque tibi ipsius competat. *alex. a. valenti. *<a 231 pp. x k. mart. pompeiano et peligno conss. >
CJ. 6. 2. 9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Subtracto furto vel vi abrepto mancipio, quamvis hoc rebus humanis non oblatum fuerit exemptum, tam ad raptorem quam ad furem periculum redundabit et uterque eorum poena legitima coercebitur. *diocl. et maxim. aa. et cc. aedesio. *<a 293 s. vii id. febr. sirmi aa. conss. >
CJ. 6. 2. 10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si abducta mancipia furto vel plagio venumdata praeses provincias perspexerit, cum nec ab emptore propter cohaerens vitium, antequam ad dominum possessio revertatur, usucapi possunt, et te ei cuius fuerunt successisse reppererit, restitui tibi providebit. *diocl. et maxim. aa. et cc. valerio. *<a 293 sine die et conss. >
CJ. 6. 2. 11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
De his, quae subtraxisse novercam pupilli tui precibus significas, rectorem adi provinciae, qui si eam, posteaquam dominus rerum is pro quo supplicas factus est ,aliquid furatam cognoverit, non ignorat in quadruplum manifesti, nec manifesti vero dupli actione furti constituta condemnationem formare. *diocl. et maxim. aa. et cc. demostheni. *<a 293 d. vii k. sept. viminacio aa. conss. >
CJ. 6. 2. 12pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ancillae subtractae partus apud furem editi, priusquam a domino possideantur, usucapi nequeunt: matris furem etiam eorum causa furti teneri convenit actione. *diocl. et maxim. aa. et cc. quintillae. *<a 293 d. id. oct. sirmi aa. conss. >
CJ. 6. 2. 12. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quapropter furti actione et condictione vel adversus possidentem vindicatione de mancipiis uti non prohiberis, cum altera poenam continens alterius electione minime tolli possit. <a 293 d. id. oct. sirmi aa. conss. >
CJ. 6. 2. 12. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nam extra poenam rei persecutionem esse nulla iuris quaestio est, cum etiam hi qui aliena mancipia comparaverunt, si hanc causam non ignorant, furti actione tenentur. <a 293 d. id. oct. sirmi aa. conss. >