Latin · ~10 min
Lines 1.121-1.136
Justinian, Liber VI 1.121-136
Not analysed yet
CJ. 6. 2. 13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Post decisionem furti leges agi prohibent. quod si non transegisti, sed de sublatis partem tantum accepisti, residuam vindicare vel condicere et actione furti apud praesidem agere potes. *diocl. et maxim. aa. et cc. domno. *<a 293 d. k. dec. sirmi aa. conss. >
CJ. 6. 2. 14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Eos, qui a servo furtim ablata scientes susceperint, non tantum de susceptis convenire, sed etiam poenali furti actione potes. *diocl. et maxim. aa. et cc. dionysio. *<a 293 d. viii k. ian. sirmi aa. conss. >
CJ. 6. 2. 15: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Furti actione minime teneri successores ignorare non debueras. de instrumentis autem ablatis in rem actione tenentem convenire potes. *diocl. et maxim. aa. et cc. socratiae. *<a 293 d. iii k. ian. sirmi aa. conss. >
CJ. 6. 2. 16: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si servum vestrum nutriendum qui susceperat venumdedit, furtum commisit. *diocl. et maxim. aa. et cc. artemidoro et aliis. *<a 294 d. k. oct. viminacii cc. conss. >
CJ. 6. 2. 17: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quamvis etiam hereditatis expilatae crimine promiscuus usus exemplo actionis furti ream uxorem fieri non patiatur, tamen heredes idemque filii super his, quae de patris bonis possidet, adversus eam in rem actione experiri non prohibentur. *diocl. et maxim. aa. et cc. cononi. *<a 294 d. id. dec. cc. conss. >
CJ. 6. 2. 18: Imperatores Diocletianus, Maximianus
In eum, qui ex naufragio vel incendio cepisse vel in his rebus damni quid dedisse dicitur, infra annum utilem ei cui res abest quadrupli, post in simplum actionem proditam praeter poenam olim statutam edicti forma perpetui declarat. *diocl. et maxim. aa. et cc. dionysodoro. *<a 294 s. iii k. ian. nicomediae cc. conss. >
CJ. 6. 2. 19: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Falsus procurator depositum recipiendo vel aes alienum exigendo citra domini voluntatem furtum facit ac praeter rei restitutionem actione dupli furti nec manifesti convenitur. *diocl. et maxim. aa. et cc. mnesitheo. *<sine die et consule. >
CJ. 6. 2. 20pr. : Imperator Justinianus
Si quis servo alieno suaserit aliquam rem domini sui subripere et ad se deducere ,servus autem hoc domino manifestaverit et domino concedente res eius ad iniquum huiusmodi suasionis auctorem pertulerit, et ipse inventus fuerit rem detinere ,quali tenetur actione is qui res suscepit, utrumne pro occasione furti an pro servo, quia eum corrumpere voluit, ut non solum furti, sed etiam servi corrupti is obligetur, veteres dubitaverunt. *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss. >