Latin · ~9 min
Lines 1.1332-1.1343
Justinian, Liber VI 1.1332-1343
Not analysed yet
CJ. 6. 43. 1pr. : Imperator Justinianus
Cum ii, qui legatis vel fideicommissis honorati sunt, personalem plerumque actionem habere noscuntur, quis vel vindicationis vel sinendi modo aliorumque generum legatorum subtilitatem prono animo admittet, quam posteritas optimis rationibus usa nec facile suscepit nec inextricabiles circuitus laudavit? quis in rem missionis scrupulosis utatur ambagibus? *iust. a. demostheni pp. *<a 529 d. Xv k. Oct. Chalcedone decio vc. Cons. >
CJ. 6. 43. 1. 1: Imperator Justinianus
Rectius igitur esse censemus in rem quidem missionem penitus aboleri, omnibus vero tam legatariis quam fideicommissariis unam naturam imponere et non solum personalem actionem praestare, sed etiam in rem, quatenus eis liceat easdem res, vel per quodcumque genus legati vel per fideicommissum fuerint derelictae, vindicare in rem actione instituenda, et insuper utilem servianam (id est hypothecariam) super his quae fuerint derelicta in res mortui praestare. <a 529 d. Xv k. Oct. Chalcedone decio vc. Cons. >
CJ. 6. 43. 1. 2: Imperator Justinianus
Cum enim hoc iam iure nostro increbuit licere testatori hypothecam rerum suarum in testamento quibus voluerit dare, et iterum novellae constitutiones in multis casibus et tacitas hypothecas induxerunt, non ab re est etiam nos in praesenti casu hypothecariam donare, quae et nullo verbo praecedente possit ab ipsa lege induci. <a 529 d. Xv k. Oct. Chalcedone decio vc. Cons. >
CJ. 6. 43. 1. 3: Imperator Justinianus
Si enim testator ideo legata vel fidecommissa dereliquit, ut omnimodo personae ab eo honoratae ea percipiant, apparet ex eius voluntate etiam praefatas actiones contra res testatoris esse instituendas, ut omnibus modis voluntati eius satisfiat, et praecipue cum talia sint legata vel fidecommissa, quae piis actibus sunt deputata. <a 529 d. Xv k. Oct. Chalcedone decio vc. Cons. >
CJ. 6. 43. 1. 4: Imperator Justinianus
Et haec disponimus, non tantum si ab herede fuerit legatum derelictum vel fideicommissum, sed et si a legatario vel fideicommissario vel alia persona, quam gravare fideicommisso possumus, fideicommissum cuidam relinquatur. cum enim non aliter valeat, nisi aliquid lucri offerat ei a quo derelictum est, nihil est grave etiam adversus eum non tantum personalem, sed etiam in rem et hypothecariam extendere actionem in rebus, quas a testatore consecutus est. <a 529 d. Xv k. Oct. Chalcedone decio vc. Cons. >
CJ. 6. 43. 1. 5: Imperator Justinianus
In omnibus autem huiusmodi casibus in tantum et hypothecaria unumquemque conveniri volumus, in quantum personalis actio adversus eum competit, et hypothecam esse non ipsius heredis vel alterius personae quae gravata est fideicommisso rerum, sed tantummodo earum, quae a testatore ad eum pervenerint. <a 529 d. Xv k. Oct. Chalcedone decio vc. Cons. >