Latin · ~12 min
Lines 1.1344-1.1355
Justinian, Liber VI 1.1344-1355
Not analysed yet
CJ. 6. 43. 2pr. : Imperator Justinianus
Omne verbum significans testatoris legitimum sensum legare vel fideicommittere volentis utile atque validum est, sive directis verbis, quale est "iubeo" forte ,sive precariis utetur testator, quale est "rogo" "volo" "mando" "fideicommitto", sive iuramentum posuerit, cum et hoc nobis audientibus ventilatum est, testatore quidem dicente "enorkw", partibus autem huiusmodi verbum huc atque illuc lacerantibus. *iust. a. iuliano pp. *<a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 43. 2. 1: Imperator Justinianus
Sit igitur secundum quod diximus ex omni parte verborum non inefficax voluntas secundum verba legantis vel fideicommittentis et omnia, quae naturaliter insunt legatis, ea et fideicommissis inhaerere intellegantur et e contrario, quidquid fideicommittitur, hoc intellegatur esse legatum, et si quid tale est, quod non habet natura legatorum, hoc ei ex fideicommissis accommodetur, et sit omnibus perfectus eventus, ex omnibus nascantur in rem actiones, ex omnibus hypothecariae ,ex omnibus personales. <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 43. 2. 2: Imperator Justinianus
Ubi autem aliquid contrarium in legatis et fideicommissis eveniat, hoc fideicommisso quasi humaniori adgregetur et secundum eius dirimatur naturam. <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 43. 2. 3: Imperator Justinianus
Et nemo moriens putet suam legitimam voluntatem reprobari, sed nostro semper utetur adiutorio, et quemadmodum viventibus providimus, ita et morientibus prospiciatur: et si specialiter legati tantummodo faciat testator mentionem, hoc et legatum et fideicommissum intellegatur, et si fidei heredis vel legatarii aliquid committatur, hoc et legatum esse videatur. nos enim non verbis, sed ipsis rebus leges imponimus. <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 43. 3pr. : Imperator Justinianus
Si duobus vel tribus hominibus vel pluribus forte optio servi vel alterius rei relicta fuerit, vel si uni quidem legatario optio servi vel alterius rei relicta est, ipse autem moriens plures sibi reliquerit heredes, dubitabatur inter veteres, si inter legatarios vel heredes legatarii fuerit certatum et alter alterum servum vel aliam rem eligere velit, quid sit statuendum. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 43. 3. 1: Imperator Justinianus
Sancimus itaque in omnibus huiusmodi casibus rei iudicem fortunam esse, sortem etenim inter altercantes adhibendam, ut, quem sors praetulerit, is quidem habeat potestatem eligendi, ceteris autem aestimationem praestet contingentium eis partium: id est in servis quidem et ancillis maioribus decem annis, si sine arte sint, viginti solidis aestimandis, minoribus videlicet decem annis non amplius quam decem solidis computandis: sin autem artifices sunt, usque ad triginta solidos aestimatione eorum procedente, sive masculi sive feminae sunt, exceptis notariis et medicis utriusque sexus, cum notarios quinquaginta solidis aestimari volumus, medicos autem et obstetrices sexaginta: eunuchis minoribus quidem decem annis usque ad triginta solidos valentibus, maioribus vero usque ad quinquagin ta, sin autem artifices sint, usque ad septuaginta. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >